monumenta.ch > Gellius > 14 > 17
Gellius, Noctes Atticae, 2, XVI Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. <<<     >>> XVIII Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XVII Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.

1 Observate curioseque animadvertit M. Tullius 'in' et 'con' praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt in 'sapiente' atque 'felice', in aliis autem omnibus correpte pronuntiari. 2 Verba Ciceronis haec sunt: 'Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "indoctus" dicimus brevi prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" brevi, "infelix" longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice", producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque "conposuit", "consuevit", "concrepuit", "confecit". Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit: dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.' 3 Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione 'pro', quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? 4 Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in verbo 'fecit', quam Cicero hanc habere vim significat, ut propter eam rem 'in' et 'con' praepositiones producantur. 5 Nam 'proficisci' et 'profugere' et 'profundere' et 'profanum' et 'profestum' correpte dicimus, 'proferre' autem et 'profligare' et 'proficere' producte. 6 Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? Neque vero 'con' particula tum solum producitur, cum 7 ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius: 'faenoribus' inquiunt 'copertus est'. 8 Praeterea 'coligatus' et 'conexus' producte dicitur. 9 Sed tamen videri potest in his, quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea 'n' littera: nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur. 10 Quod quidem etiam in eo servatur, quod est 'cogo'; 11 neque repugnat, quod 'coegi' correpte dicimus: non enim salva id ἀναλογίαι dicitur a verbo, quod est 'cogo'.
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.31