monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 2, XIII 'Liberos' in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse. <<< >>> XV Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XIV Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, 'stitisses vadimonium' per 'i' litteram dicit, non 'stetisses'; eiusque verbi ratio reddita.
1 In libro vetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: 'Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?' 2 Recte ille quidem 'stitisses' scripsit: sed falsa et audax * * * emendatores 'e' scripto et per libros 'stetisses' fecerunt, tamquam 'stitisses' vanum et nihili verbum esset. 3 Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant 'stitisses' dictum a Catone, quoniam 'sisteretur' vadimonium, non 'staretur'.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.29
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik