monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13
Gellius, Noctes Atticae, 2, XII Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta. <<<     >>> XIV Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, 'stitisses vadimonium' per 'i' litteram dicit, non 'stetisses'; eiusque verbi ratio reddita.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XIII 'Liberos' in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.

1 Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve 'liberos' multitudinis numero appellarunt. 2 Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens adverterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarum quinto ita esse positum offendimus. 3 Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit. 4 Eius verba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: 'Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.' 5 Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: 'Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem virile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendavit prope flens.'
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.29