monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10
Gellius, Noctes Atticae, 2, IX Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit. <<< >>> XI De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput X Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.
1 Servius Sulpicius, iuris civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque, ut rescriberet, quid significaret verbum, quod in censoris libris scriptum esset. 2 Id erat verbum 'favisae Capitolinae'. Varro rescripsit in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam 'favisae' impedissent. 3 Id esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse, cur 'favisae' dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos 'thesauros' Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos 'flavisas' dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. 4 Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et 'favisas' esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.28