monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14 > 15 > 3 > 28 > 4 > 5 > 15 > 15 > 3 > 5 > 23 > 9 > 3 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 2, VII De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit. <<<     >>> IX Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput VIII Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.

1 Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς· τὸ γὰρ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. 2 'Nam praetermisit,' inquit 'quod in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, 3 tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. 4 Progredi autem hic' inquit 'synlogismus nisi illo prius posito non potest.' 5 Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. 6 Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia videtur partem istam synlogismi praetermisisse, 7 neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus erat obvium. 8 Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum quis non videt? 9 Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos repudiato conversoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.28