monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5
Gellius, Noctes Atticae, 2, IV Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii 'divinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. <<<     >>> VI Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe <id> dicunt, respondeatur.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput V Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

s. Favorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: 'Si ex Platonis' inquit 'oratione verbum aliquod demas mutesve atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia.'
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik