monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 2, II Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. <<<     >>> IV Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii 'divinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput III Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint 'h' litterae spiritum.

1 'H' litteram sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam veteres nostri plerisque vocibus verborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. 2 Satis notum est Atticos ἱχθύν et ἵππον et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. 3 Sic 'lachrumas', sic 'sepulchrum', sic 'ahenum', sic 'vehemens', sic 'incohare', sic 'helluari', sic 'halucinari', sic 'honera', sic 'honestum' dixerunt. 4 In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur. 5 Sed quoniam 'aheni' quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis emptum in sigillariis viginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent:

vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus
exultat telis et luce coruscus aena,

additam supra vidimus 'h' litteram et 'ahena' factum. 6 Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris scriptum invenimus:

aut foliis undam trepidi despumat aheni.

Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.26