monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18 > 6 > 3 > 4 > 17 > 25 > 3 > 11 > 13 > 20 > 22 > 4 > 5 > 12 > 18 > 18 > 1
>>> Gellius, Noctes Atticae, 2, II Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput I Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia.
1 Inter labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse: 2 stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. 3 Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset: πολλάκις inquit ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων. 4 Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit. 5 In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.25
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik