monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20
Gellius, Noctes Atticae, 1, XIX Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. <<<     >>> XXI Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, <ubi> scriptum esset 'et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror', non quod vulgus legeret 'sensu torquebit amaro'.

Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput XX Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον, quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

1 Figurarum, quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, 'planum' et 'solidum'. 2 Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. 'Planum' est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 3 'Solidum' est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae, quas 'pyramidas' appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae κύβους illi, nos 'quadrantalia' dicimus. 4 Κύβος enim est figura ex omni latere quadrata, 'quales sunt' inquit M. Varro 'tesserae, quibus in alveolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι.' 5 In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui τριάς Graece dicitur, tantundem efficiat in cubo. 7 'Linea' autem a nostris dicitur, quam γραμμήν Graeci nominant. 8 Eam M. Varro ita definit: 'Linea est' inquit 'longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.' 9 Εὐκλείδης autem brevius praetermissa altitudine: 'γραμμή' inquit 'est μῆκος ἀπλατές', quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi audeas dicere 'inlatabile'.
Gellius HOME

bnf4952.299 bnf13038.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik