monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19
Gellius, Noctes Atticae, 1, XVIII Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίαι falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit. <<<     >>> XX Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον, quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput XIX Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.

1 In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: 2 Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. 3 Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; 4 rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. 5 Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. 6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. 7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. 8 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. 9 Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. 10 Libri tres in sacrarium conditi 'Sibyllini' appellati; 11 ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.
Gellius HOME

bnf4952.296 bnf13038.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik