monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18
Gellius, Noctes Atticae, 1, XVII Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit. <<< >>> XIX Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput XVIII Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίαι falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.
1 In XIV. rerum divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa. 2 Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: 'In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent "Graecum", quod nunc nominant Ἕλληνα, "puteum", quod vocant φρέαρ, "leporem", quod λαγωόν dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim <fert> fortuna, experientiam laus sequitur.' 3 Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L. Aelio clementissime. 4 Sed in posteriore eiusdem libri parte 'furem' dicit ex eo dictum, quod veteres Romani 'furvum' atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. 5 Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φώρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φώρ Graece, est Latine 'fur'. 6 Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit 'furem' a 'furvo', id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.
Gellius HOME
bnf4952.296 bnf13038.22