monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17
Gellius, Noctes Atticae, 1, XVI Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio 'ibi mille hominum occiditur' non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt. <<<     >>> XVIII Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίαι falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput XVII Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.

1 Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. 2 Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 3 'Quoniam,' inquit Socrates 'cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.' 4 Secundum hanc sententiam <M.> quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: 'Vitium' inquit 'uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit.' 5 Haec verba Varronis 'tollere' et 'ferre' lepide quidem composita sunt, sed 'tollere' apparet dictum pro 'corrigere'. 6 Id etiam apparet eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.
Gellius HOME

bnf4952.295 bnf13038.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik