monumenta.ch > Gellius > 14
Gellius, Noctes Atticae, 1, XIII Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae. <<<     >>> XV Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.

Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput XIV Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent.

1 Iulius Hyginus in libro de vita rebusque inlustrium virorum sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse. 2 Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere.
Gellius HOME

bnf4952.295 bnf13038.21