monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19 > 26 > 19 > 23 > 2 > 12 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 1, IX Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi. <<< >>> XI Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.
Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput X Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
1 Favorinus philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: 'Curius' inquit 'et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt; 2 tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod vis, abunde consequaris, taces? 3 Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. 4 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum".'
Gellius HOME
bnf4952.291 bnf13038.19