monumenta.ch > Gellius > 8
Gellius, Noctes Atticae, 1, VII In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem 'hanc sibi rem praesidio sperant futurum' neque mendum esse neque vitium errareque istos, qui bonos libros violant et 'futuram' scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est. <<<     >>> IX Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.

Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput VIII Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

1 Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit κέρας Ἀμαλθείας. 2 Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas 'cornum Copiae'. 3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: 'Lais' inquit 'Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.' 4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:

οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ' πλοῦς

quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. 5 'Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais μυρίας δραχμάς poposcit', hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6 'Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo".' Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.
Gellius HOME

bnf13038.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik