monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19 > 26 > 19 > 23 > 2
Gellius, Noctes Atticae, 1, I Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. <<<     >>> III Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

Gellius, Noctes Atticae, 1, Caput II Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.

1 Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. 2 Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate aquis undique canoris atque avibus personante. 3 Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior. 4 Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica <de> philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat κυριεύοντας et ἡσυχάζοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. 5 Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari. 6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens 'permitte,' inquit 'philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus', iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta incessuit. 7 Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, volgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur: 8 Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε.

Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν.

9 Τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. 10 Πόθεν οἶδας; Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. Τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ὅτι Διογένης ἐν τῆι ἠθικῆι Χρύσιππος Κλεάνθης; Βεβασάνικας οὖν <τι> αὐτῶν καὶ δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι; Δείκνυε, πῶς εἴωθας ἐν πλοίωι χειμάζεσθαι· 11 μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσηι τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσηις; Ἄν σοί τις κακόσχολός πως παραστὰς εἴπηι· "λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, πρώιην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι, μή τι κακίας μετέχον;" οὐκ ἄρα ξύλον ἐνσείσεις αὐτῶι; "τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν παίζεις." 12 Ἐὰν δέ σε Καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον * * * 13 His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.
Gellius HOME

bnf13038.14

Gellius, Noctes Atticae, 1, I Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. <<<     >>> III Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.
monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19 > 26 > 19 > 23 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik