monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XXV. De Longobardis Italiam invadentibus, et de martyrio Herminigildi regis Gothorum filii. <<<     >>> XXVII. De sex universalibus synodis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XXVI. De gestis Bonifacii papae.

1 Igitur, Bonifacio papa rogante, statuit Phocas imperator, successor Mauritii, sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae omnium Ecclesiarum esse caput, quia Constantinopolitana primam se esse omnium Ecclesiarum scribebat. Idem etiam Phocas, petente papa Bonifacio, iussit in veteri fano (quod Pantheum vocabatur) ablatis idololatriae sordibus, Ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.516 uldBPL24.231