Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XXIV. De beato Gregorio et de eius gestis.
| 1 | Tyberio imperante, qui successerat Iustino, beatus Gregorius legatione fungens apud principem, dum Constantinopolim Euticium eiusdem urbis episcopum in fide nostrae resurrectionis errasse, catholicis allegationibus approbans, Tyberio praesente, convicit: ita ut ipse Augustus librum, quem de resurrectione scripsit, deliberaret flammis cremari. |
| 2 | Docebat enim idem Euticius corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, et ventis aereque subtilius esse futurum, contra illud Dominicum: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Igitur post Tyberium Mauritio regnante, idem beatus Gregorius Romanae Ecclesiae iam pontifex et doctor maximus, synodum episcoporum XXIV ad corpus beati Petri apostoli congregans, de necessariis Ecclesiae decernit. |
| 3 | Idem missis in Britanniam Augustino Mellito et Iohanne, et aliis pluribus cum eis monachis timentibus Deum, ad Christum Anglos convertit. Et quidem Edilberectus mox ad Christi gratiam conversus cum gente Cantariorum cui praeerat, proximisque provinciis, etiam episcopo doctorique suo Augustino, sed et caeteris sacris pontificibus, episcopales sedes donavit. |
| 4 | Porro gentes Anglorum ad Aquilonem Humbri fluminis sub regibus Aelle et Aedilfrido sitae, necdum verbum vitae audierant, Gregorius scribens Augustino, Lundoniae quoque et Eboraici episcopis, accepto a sede apostolica pallio metropolitanos esse debere decernit: qui Moralia in Iob, gratia divina inspirante, conscripsit, librum etiam Pastoralem luculentissime edidit, Dialogorum vero, ad imitandos venerabiles viros qui per haec tempora claruerunt, libros dictans, ad nostram porrexit legendos posteritatem. |
| 5 | In Ezechielem opus praeclarum condidit. Homiliarum eius liber saluberrimas et spiritales gustantibus ministrat dapes. Epistolae vero exstant eius plures pro negotiis quibus sunt compositae legentibus utiles. Imperante iam Phoca migravit ad Dominum. |