Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XXI. De Belesario consule Iustiniani, qui in Africa Wandalos delevit, et in Italia Gothos contrivit, qui etiam contra Parthos dimicavit.
| 1 | Quo tempore Iustinus imperator, consulens utilitatibus reipublicae, Iustinianum nepotem ex sorore sua successorem designans imperii, moritur. Iustinianus per annos XXXVIII Orientis tenuit imperium. Cui post diuturna bella plurimosque labores contra Parthos gesta, per legatos foedus cum rege Parthorum initum est. |
| 2 | Igitur hac securitate pacis compositae, Iustinianus Romanum de finibus Parthorum exercitum [revocavit]. Hinc iam Belesarium delegit consulem, eumque cum exercitu ad Australem plagam contra Wandalos mittit. Qui, favente Domino, qua venerat facilitate, ea celeritate Wandalos superavit, Lybiamque ad corpus totius reipublicae iungens, Wandalorum gentem delevit. |
| 3 | Carthago quoque anno excessionis suae nonagesimo sexto recepta est, pulsis devictisque Wandalis et Gildemero rege eorum capto, Constantinopolim misso, in urbe regia principi oblatus, spectante populo, imperator per Belesarium de Wandalis triumphavit. In Italia vero Theodorico rege defuncto, Atalaricus nepos eius, ipso ordinante, successit, septem annos quamvis pueriliter vivens, matre tamen regnante Amalasuenta, degebat, quando et Gallias diu tentas Francis repetentibus reddidit, mortuoque Atalarico, mater sua Theodohadum consobrinum suum regni participem faciens, non post multum, ipso iubente, occisa est. |
| 4 | Et quia dudum se cum filio suo commendaverat principi Iustiniano, is mortem eius audiens doluit, nec passus est inultam transire; sed mox eumdem ducem belli, qui Poenorum domitor fuerat et de opibus Wandalicis triumphans adhuc in fascibus erat, agmini diversarum proponens nationum, ad partes Hesperias destinavit: qui primo accessu mox Siciliam pervadit, duce eius Sinderith superato, ubi dum aliquantum temporis ob ordinandam patriam resideret, comperit in Africa civilia bella intestinaque praelia debacchari. |
| 5 | Nam Stotzas pene ultimus militum, et Marcini clientulus magistri militum, tyrannidem arripiens, auctorque seditiosorum effectus, Cyrillum, Marcellum, Faram, aliosque diversos iudices dolo peremptos, in ducem Solomonem saeviebat, totamque Africam tyrannico ritu vastabat. Emenso ergo Belesarius a Sicilia in Africam pelago, solita felicitate rebelles fugat, provinciam liberat, Solomonemque rursum Carthagine collocans Siciliam redit. |
| 6 | Ubi mox Evermud Theodohadi Gothorum regis gener, qui contra eum cum exercitu venerat, cernens prosperitatem consulis, ultro se ad partes dedit victori, hortaturque ut iam anhelantem suoque adventu suspectam veniret ad Italiam. Constructo ergo Belesarius exercitu, et tam navali quam equestri agmine vallavit Neapolim, paucisque diebus eam obsidens, per aquaeductum nocte invasit, et tam Gothis qui aderant quam Romanis rebellantibus interfectis, urbem plenissime spoliavit. |
| 7 | Quod Theodohadus animadvertens, Vitigis unum inter alios ductorem exercitus praeponens, contra Belesarium dirigit. Qui cum Campaniam ingressus, mox ad campos venisset barbaricos, illico exercitus consona voce regem denuntiat Vitigis. At ille regno sublimatus, directis e sociis Theodohadum Ravennam revertentem exstinguit, regnumque suum confirmans expeditionem solvit, et, privata coniuge repudiata, regiam puellam Mathesuentam Theodorici regis neptem sibi plus vi copulat quam amore. |
| 8 | Dumque ille novis nuptiis delectatur Ravennae, consul Belesarius Romanam urbem ingressus est. Exceptusque ab illo populo quondam Romano et senatu iam pene ipso nomine cum virtute sepulto, confestim vicina occupat loca, urbium oppidorumque munimina. Primaque Getica congressione Hunnile ductante exercitum per Usinum [Perusium] ad oppidum Belesarius Gothos superat, et plusquam VII milia trucidatis, reliquos Ravennam usque perturbat. |
| 9 | Secundo vero cum ipso Vitigis Romanas arces vallante congreditur, machinasque illius et turres quibus urbem adire tentabat igni consumptis, per anni spatium, quamvis inedia laborans, deludit. Post haec usque ad Ariminum persecutus, exinde eum effugatum Ravenna clausum, in deditionem suscepit. Atque unus consul dum contra Getas pene pari eventu de Francis, qui cum Theodeberto rege suo ultra CC milia advenerant, triumphavit. Sed quia ad alia occupatus alibi noluit implicari, rogantibus Francis pacem concessit, et sine suorum dispendio de finibus Italicis expulit, sumptoque rege et regina simulque et opes palatii, ad principem qui eum miserat reportavit: sicque intra pauci temporis spatium Iustinianus imperator per fidelissimum consulem, duo regna duasque respublicas suae ditioni subegit. |
| 10 | In Australibus atque Occiduis partibus his ita gestis, Parthi, rupto foedere, Romanorum fines invadunt. Celesyriae omnia ferro caedibusque foedando praedantes devastant, Antiochiam usque perveniunt. Quam praesidio Romanorum vacuam invenientes, cuncta diripiunt, nec onusti praeda recedunt, nec etiam Romanos fugientes insequuntur, quoniam audito consul Germanus eorum adventu, relinquens Antiochiam, aufugit. |
| 11 | Contra quos imperator aliquos duces direxerat victi ac territi minime praevaluerunt hostibus resistere. Nam iterum necessitate Belesarius contra Parthos dirigitur, quos non ut alias gentes praedomuit, sed tantum a finibus Romanorum recedere compulit, et ad proprias se sedes repedare, composita pace, reversus ad principem. |
| 12 | Ergo, ut assolet, rerum mutatio et principum voluntas diversa invidia quidem senatores ac patritii exarsi, suggesserunt imperatori ut Belesarium quali ad sceptra aspirantem de gradu patriciatus eiiceret, ac dignitatibus privaret. Quod factum Gothis respirantibus caeterisque nationibus Romanis infestis non modicam intulit audaciam, ipsumque imperatorem non longe post quod fecerat poenituit, quam aulici Iustinianum regno privare, et quemdam Florianum imperatorem creare dum aggrederentur, Belesarii viribus adiutus, quamvis immerito trucidatis nova tentantibus restitutus est Iustinianus in regnum. |