monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XIX. De Zenone principe, qualiter amissum imperium receverit, et successore eius Anastasio. <<<     >>> XXI. De Belesario consule Iustiniani, qui in Africa Wandalos delevit, et in Italia Gothos contrivit, qui etiam contra Parthos dimicavit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XX. De persecutione Catholicorum a regibus Wandalorum. Et quid in diversis partibus gestum sit.

1 Qua tempestate Honoricus rex Wandalorum Arianus catholicas ecclesias clausit, plebem variis affecit suppliciis. Et quidem ab innumeris manus abscindens et linguas, nec tamen loquelam catholicae confessionis eripere potuit. Itaque Trasemundus successor Honorici Wandalorum rex et ipse ecclesias catholicas clausit, et plures episcopos exsilio damnans Sardiniam misit.
2 Tunc Symmachus papa inter multa ecclesiarum opera, quae vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, et iuxta basilicas sanctorum Petri et Pauli, atque Laurentii pauperibus habitacula construxit, et singulis annis per Africam vel Sardiniam episcopis qui in exsilio erant, pecunias et vestes ministrabat. Quibus diebus Heldericus Wandalorum rex episcopos quos antecessores sui exsilio damnaverant reverti fecit, et ecclesias restaurare iussit, haereticas submovit profanationes, Benedictus itaque abbas mirabilibus vita et moribus insignis claruit, virtutesque illius beatus Gregorius papa in libro Dialogorum scripsit.
3 Eo etiam tempore Sigismundus rex Burgundionum a suis Francis traditus est. Quem secum Franci in habitu monachi deducentes cum uxore et filiis, demum in puteum proiicientes, necaverunt. Post cuius necem Clodomeris rex Francorum contra Burgundiones dimicans (ut fertur) in praelio occiditur. Boetius etiam patritius, qui arithmeticam Latino sermone nobiliter duobus libris ediderat, aliosque libellos elegantissime conscripserat, novissime damnatus exsilio, post libros Consolationis Philosophicae, quos metrico stylo atque prosaico luculentissime dictaverat, in territorio Mediolanensi occiditur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.509 uldBPL24.228

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik