Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XIX. De Zenone principe, qualiter amissum imperium receverit, et successore eius Anastasio.
| 1 | Igitur Zenon imperator Chalcedonia dum degeret, Augusta socrus sua Basiliscum germanum suum in urbe Augustum appellavit. Quod audiens Zenon secessit Isauriam, ne causa sui civilibus bellis aliquod incommodum proveniret. Basiliscus quidem ut fugam Zenonis cognovit, laetatus est, sed non diu, quoniam Zenon reversus in regnum et a suis receptus Basiliscum exsilio damnavit. |
| 2 | Quidam autem Illius nomine, Zenoni in privata vita amicissimus, dum secreto detraheret Augustae Ariagnae, in zelum concitavit Augustum. Qui deliberans eam perimere, uni suorum tacite rem demandavit. Quod dum ille agere niteretur, cuidam cubiculario hoc prodidit. Quod cum regina comperisset, subterfugit ad Acatium episcopum, posteraque die Zenon rem aestimans perpetratam, dum luctum quemdam quasi gerens neminem suscepit, Acatius episcopus ingressus, et facti arguit imperatorem, Augustamque suspicionis innoxiam compromittit, acceptaque fide Augusta revertitur. |
| 3 | Illius autem ab urbe discessit assumpta tyrannide: ab exercitu principis occiditur, Zenon vero in pace quievit. Anastasius autem, subito assumptus ab Augusta, imperator simul et maritus innotuit, regnavitque annis XXVIII, tam infeliciter ut diversis inimicorum vallatus agminibus tam externorum quam et tyrannorum, saepius moerens et gemens, nullam suorum vindictam meruit audire inimicorum, quia nec ipse iura servavit Ecclesiae, sed, favens haeresi Euthycis, catholicos est persecutus, ipse autem divino fulmine periit. |