monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41 > 24 > 35 > 33 > 8 > 3 > 1 > 4 > 18
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XVII. De crebris mutationibus principum. Et quo pacto Occidentis imperium amiserint Romani. <<<     >>> XIX. De Zenone principe, qualiter amissum imperium receverit, et successore eius Anastasio.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XVIII. De Theodoro Gothorum rege, qualiter obtinuerit Italiam per Zenonis imperatoris datum. Et de gestis eius.

1 Qua tempestate Leo imperator pro Thoma Chalcedonense per universum orbem singulis orthodoxorum episcopis, singulas consonantesque misit epistolas quid de eodem Thoma sentirent, rescribi sui postulans. Quorum adeo consonantia de vera Christi incarnatione suscepit omnium rescripta, ac si uno tempore unoque dictante fuissent universa conscripta. Quibus diebus Theodorus episcopus civitatis, quae, a Cyro Persarum rege condita, Cyriae nomen habet, scripsit de vera incarnatione Domini Salvatoris adversus Eutychen et Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem negant.
2 Scripsit et Historiam Ecclesiasticam a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est, usque ad imperium Leonis huius, sub quo et mortuus est. Tunc et Victorius, iubente papa Hilario, scripsit paschalem terminum DXXXII annorum. Leo autem nepotem suum Leonem manibus suis coronavit: quo facto imperatore, moritur anno decimo sexto imperii sui. Itaque admodum puer Leo dum parvo superesset tempore, patrem suum Zenonem imperatorem constituens, rebus excessit humanis.
3 Zenon autem annum decimum septimum Orientis rexit imperium. Cognita Theodorici prosperitatis felicitate, quod in Illyrico cum Ostrogotharum exercitu resedisset, postquam e Pannonia cum patre Theodomir, alias quaerendo sedes, profectus esset, vicinasque gentes ad quas accesserant, perdomitas subiugassent, missa ad eum legatione, mandat Zenon ut ad se venire non dissimularet, memor etiam esset quantis honoribus sublimatus a Leone principe, dum fere decem annis prius obses apud eum esset, ad genitale solum et genitoris praesentiam fuisset remissus.
4 Theodoricus itaque nihil haesitans ad regiam festinus venit urbem, ubi ab imperatore Zenone, benigne susceptus, magnificeque sublimatus, et consul ordinarius est factus. Nec tantum hoc, sed et equestrem statuam ab imperatore promeruit ante regiam collocari. Inter haec ergo Theodoricus sub Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur, gentemque suam in Illyrico (ut diximus) residentem non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis suae labore quaerere victum, quam ipse otiose frui regni Romani bonis, et gentem suam mediocriter victitare, secumque deliberans, ad principem ait: Quamvis nihil deest nobis imperio vestro famulantibus, tamen si dignum ducit pietas vestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat. Cumque ei (ut solebat) familiariter facultas fuisset loquendi concessa: Hesperia, inquit, plaga quae dudum decessorum praedecessorumque vestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina quare nunc sub regis Torcilingorum Rugorumque tyrannide fluctuat?
5 Dirige me cum gente mea, si praecipis, ut et hic expensarum pondere careas; et ibi si adiutus a Domino vicero, fama vestrae pietatis irradietur. Expedit namque ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis donantibus, regnum illud possideam, quam ut ille hostis tyrannico iugo senatum vestrum partemque reipublicae captivitatis servitio premat.
6 Ego enim si vicero, vestro dono vestroque munere possidebo: si victus fuero, vestra pietas nihil amittit, imo, ut diximus, lucratur expensas. Quo audito, quamvis aegre ferret imperator excessum eius, nolens tamen eum contristare, annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum.
7 Igitur egressus urbe regia Theodoricus, et ad suos revertens, cum omni gente Gothorum, qui tamen ei praebuerunt consensum, Hesperiam tendit, rectoque itinere per Smirnos ascendit vicina Pannoniae, indeque Venetiarum fines ingressus, ad Pontem, Sontii nuncupatum castra metatus est. Cumque ibi ad reficienda corpora hominum iumentorumque aliquo tempore resedisset, Odoacer armatum contra eum direxit exercitum. Quem Theodoricus in campis Veronensibus magna strage delevit, castraque soluta diripuit, Italiam cum potiore audacia intrat; transactoque Pado amne, ad Ravennam regiam urbem castra componit. Tertio itaque anno obsessum Odoacrum regem ad deditionem coegit, hunc privatum regno interemit. Hinc iam tota Italia Theodorico subiecta, tertio ingressus sui anno Italiam consultu imperatoris privatum suae gentis vestitum deponens regium assumit amictum, quasi iam Cothorum Romanorumque regnator.
8 His ita gestis prospere, gentem Francorum cupiens foederatam habere, missa legatione ad Ludovicum regem eorum, filiam eius petens, impetratam matrimonio suo copulavit, ut Iordanis historicus refert, filiasque suas vicinis regibus in coniugio copulavit, unam Alarico Vesegotharum et aliam Sigismundo Burgundionum, neptemque sua Amalaburgam Thuringorum regi Ermenfrido, sororem vero suam regi Wandalorum Trasemundo dedit, cupiens sic genus suum nobiliter dilatare.
9 Quo tempore Ioannes Romanae Ecclesiae pontifex Constantinopolim veniens, ad portam quae vocatur Aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium roganti caeco lumen reddidit. Qui dum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus carceris afflictione peremit, invidia ductus, quia catholicae pietatis defensor Iustinus eum honorifice suscepisset. Qui etiam Symmachum patricium nullis exstantibus causis dum trucidari Ravennae fecisset, ira perculsus divina et ipse anno sequenti ibidem subitanea morte periit, anno tricesimo sui Italici regni, succedente in regnum Atalarico nepote eius. Legimus enim in Dialogo S. Gregorii quemdam sacerdotem visibiliter vidisse Theodoricum vinctum trahi a Ioanne pontifice et Simmacho patritio ad ollam ignis Siciliensis.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.506 uldBPL24.226

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XVII. De crebris mutationibus principum. Et quo pacto Occidentis imperium amiserint Romani. <<<     >>> XIX. De Zenone principe, qualiter amissum imperium receverit, et successore eius Anastasio.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41 > 24 > 35 > 33 > 8 > 3 > 1 > 4 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik