monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XVI. De restauratione Orientis imperii per Marcianum principem et gestis Germani episcopi apud Britones. <<<     >>> XVIII. De Theodoro Gothorum rege, qualiter obtinuerit Italiam per Zenonis imperatoris datum. Et de gestis eius.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XVII. De crebris mutationibus principum. Et quo pacto Occidentis imperium amiserint Romani.

1 Leo, ut diximus, Orientis imperator post Marcianum factus, apud Ravennam autem Maiorianus Caesar est ordinatus. Qui cum Theodorico rege Vesegotharum foedus iniit per legatos, et ab Emerita Hispaniae civitate, quam tunc vastabat, ad Gallias est revocatus non tamen sine magna strage atque populatione Suevorum, aliarumque gentium Hispaniae in diversis partibus habitantium, quas per duces suos Theodoricus opprimere atque depraedari iusserat. Maiorianus autem imperator, pace composita cum Theodorico rege, tendit ad Hispanias, navesque praeparare iusserat, ut inde transiret contra Wandalos in Aphricam.
2 Sed dum pervenisset ad Carthaginem Spartariam, Wandali classem, quam praeparare iusserat, invadunt atque diripiunt. Itaque imperator coepto negotio frustratus revertitur in Italiam et apud Terrenam occiditur, locumque eius Severianus invasit, sed ipse, tyrannidis suae tertio anno vix expleto, Romae occubuit. Qua tempestate inter Francos et Burgundiones Divione gestum est praelium.
3 Gundeiflo hoc dolose machinante contra fratrem suum Gaudebaudum. Itaque Gundeiflus cum suis adversus fratrem suum cum Francis dimicavit, fugatumque fratrem regnum ipsius paulisper obtinuit. Gaudebaudus autem Avenione se munivit. Eodemque anno resumptis viribus Viennam obsedit, et captum fratrem suum Gundeiflum interfecit pluresque Burgundionum morte damnavit, regnumque fratris suo copulavit et tenuit.
4 Tunc Leo imperator Artemium divi Marciani generum ex Patritio Caesarem ordinans, ad Hesperium destinavit imperatorem. Hinc per Ardaburem Asperis filium Bigenem Getharum regem interemit. Qui etiam Basiliscum fratrem suae Austae contra Wandalos cum exercitu direxit in Aphricam. Qui navali praelio Carthaginem saepe aggressus, pecuniis delinitus abscessit.
5 Igitur Artemius illico ut Romam venit, Recimerem generum suum contra Alanos direxit virum egregium, qui et multitudinem Alanorum fugavit, et regem eorum Beorgum in primo statim certamine superatum interemit. Theodoricus ergo Vesegotharum rex crebram mutationem Romanorum principum cernens, Gallias suo iure nisus est occupare.
6 Quod comperiens Artemius imperator, Britonum solatia postulavit. Quorum rex Rotimus cum XII milia venit, ut ferret auxilia: contra quos rex Vesegotharum Theodoricus innumerum ductans exercitum, diuque pugnans, Rotimum Britonum regem antequam Romanis coniungeretur, effugavit. Qui amplam partem exercitus amissam, cum quibus potuit, fugiens ad Burgundionum gentem vicinam, Romanisque eo tempore foederatam, advenit.
7 Theodoricus vero rex Vesegotharum Arvernam Galliae civitatem, Artemio principe iam defuncto, qui cum Ricimere genero suo intestino bello saeviens, Romam trivisset, ipseque a genero peremptus, reliquit regnum Olybrio. Quo tempore in Constantinopoli Aspar, primus Patritiorum et Gothorum genere clarus cum Ardubure et Patritiolo filiis, illo quidem olim patre patritio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit, et necdum Olybrio octavo mense in regno ingresso obeunte. Glicerius apud Ravennam plus de praesumptione quam electione Caesar effectus: quem, anno vix expleto, nepos Marcellini quondam patritiae sororis filius regno deiiciens, in portu Romae episcopum ordinavit, et ipse regnum obtinuit.
8 Tantas varietates mutationesque Romanorum principum Theodoricus cernens (ut diximus superius) Arvernam occupavit civitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Cedicius, nobilissimus senatorum, et dudum Aviti imperatoris, qui ad paucos dies regnum invaserat, filius Gothi, capta civitate Arvernorum, Nabornam etiam invadunt.
9 Contra quos Orestem magistrum militiae Nepos imperator direxit. Orestes vero suscepto exercitu venit Ravennam, ibique moratus Augustulum filium suum imperatorem fecit. Quod audiens Nepos fugit Dalmatias, ibique regno privatus defecit, ubi iam Glicerius dudum imperator episcopatum Solonitanum habebat. Augustulo vero a patre Oreste in Ravenna imperatore ordinato, non multo post Odoacer, Torcilingorum rex, habens secum Scyros Herulos diversarumque gentium auxiliarios, Italiam occupavit, et Oreste interfecto Augustulum filium eius de regno pulsum in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit.
10 Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Urbis conditae anno primus Augustorum obtinuit Octavianus, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum praedecessorumve regni quingentesimo vigesimo secundo. Hinc iam respublica Romanorum partibus Hesperiarum, quae hactenus gentibus imperaverat, regibus gentium gemens succubuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.503 uldBPL24.225

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XVI. De restauratione Orientis imperii per Marcianum principem et gestis Germani episcopi apud Britones. <<<     >>> XVIII. De Theodoro Gothorum rege, qualiter obtinuerit Italiam per Zenonis imperatoris datum. Et de gestis eius.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik