Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XVI. De restauratione Orientis imperii per Marcianum principem et gestis Germani episcopi apud Britones.
| 1 | Igitur Marcianus Orientis imperator regnum, quod decessores praedecessoresque eius per annos fere sexaginta vicissim imperantes minuerunt, divina permissione sic reparavit, ut exsultatio ingens cunctis accresceret sibi subiectis. Hic namque cum Avito Hesperiarum imperatore, quem Romani post Maximi necem tyranni et urbis depraedationem Caesarem creaverant, unanimitatis foedus composuit, Qui utramque rempublicam concorditer administrantes rexerunt; demum sexto anno sextoque mense imperii sui Marcianus in pace obiit. |
| 2 | Cui Leo successit in regnum. Avitus autem de Italia in Gallias secessit, ubi ab exercitu et Gothorum auxiliis destitutus reversus Italiam, episcopus in Placentia est factus. Cuius instinctu Theodoricus rex Gothorum contra Suevos movit exercitum, quoniam ipsi regiones quas Romanis reddiderant depraedando vastabant. Fitque congressio contra Suevos in Tarraconensi Campania, ubi plurimi Suevorum exstincti. Richarius rex Suevorum fugiens novissime comprehensus et in custodiam trusus. |
| 3 | Suevi, destructo eorum regno, tradiderunt se Theodorico regi Gothorum. Qua tempestate gens Anglorum sive Saxonum, Britanniam tribus longis navibus advehitur. Quibus dum iter prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus fortior, qui iunctus prioribus primo hostes abigit. Deinde in socios arma vertens, totam prope insulam, ab Orientali eius plaga usque ad Occidentalem igni vel ense subigit, conficta occasione quod pro se militantibus Britones sufficienter stipendia promissa non darent. |
| 4 | Tunc haeresis Pelagiana Britannorum turbat fidem: qui a Gallicanis episcopis auxilium quaerentes, Germanum Utissiodorensis Ecclesiae episcopum et Lupum Trecasinum aeque apostolicae gratiae antistitem fidei defensores accipiunt. Confirmant antistites fidem verbo veritatis simul et miraculorum signis. Sed et bellum Saxonum Pictorumque adversus Britones eo tempore iunctis viribus susceptum divina virtute retundunt. Cum Germanus ipse dux belli factus, non tubae clangore, sed clamore alleluia totius exercitus voce ad sidera levato, hostes in fugam vertit immanes. |