Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XV. De Aetii nece et depraedatione Romae per Wandalos.
| 1 | Aetius autem patritius, magna Occidentalis reipublicae salus, ab hostibus liberata Gallia, revertitur in Italiam. Denique factione Heraclii spadonis a Valentiniano principe occiditur, cum quo Hesperiarum cecidit regnum. Valentinianus autem a satellitibus Aetii, quos sibi delegerat milites, dolo Maximi perfossus, interiit, imperium quoque eiusdem Maximus invasit. |
| 2 | Qui cum reipublicae profuturus per omnia crederetur, non sero documento quid animo habebat probavit. Siquidem interfectores Valentiniani in amicitiam recipit, uxorem eius Augustam amissionem viri lugere prohibuit, et intra paucissimos dies in coniugium suum transire coegit, sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem nuntiato ex Aphrica Gaizerici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, a famulis dilaniatus est, et membratim deiectus in Tyberim, sepultura quoque caruit. |
| 3 | Post hunc Maximi exitum confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et urbem omni praesidio vacuam Gaizericus obtinuit, occurrente sibi extra portas S. Leone episcopo. Cuius supplicatio ita eum Domino agente lenivit, ut cum omnia potestati ipsius essent tradita, civitatem ab igni tamen et caede atque suppliciis servarit. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est; multaque millia captivorum secum ducens, cum regina Eudoxia, quae eum invitaverat, ut ferunt, et filiabus eius Carthaginem victor Gaizericus reversus est. |