Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XIV. De praeliis Hunorum regis contra Romanos, et alias gentes.
| 1 | Interea Hunorum rex Attila vinctos secum Gepidas cum Ardarico, Gothosque cum Valamir, diversasque alias nationes suis cum regibus, omnem Illyricum Thraciamque, et utramque Daciam, Misiam, Scythiam populatus est. Contra quem Argenisdus magister militum Misiae egressus, ad Marcionoplim fortiter dimicavit, qui equo sub se decidente praeventus est, et nec sic quiescens bellare, occisus est. Igitur Attila multis triumphis diversarum gentium atque plurimorum regum, quos subiecerat suae ditioni, obsequiis elatus, subiectione etiam Ostrogotorum tumidus, Gallias invadere Vesegothasque opprimere praeparabat. |
| 2 | Misit itaque ad Valentinianum imperatorem legatos, simulans pacem, dicendo quod ob iniuriam Romanorum ulciscendam properaret ad Occidentem, ut deletis Vesegothis aliisque nationibus partes Galliarum atque Hispaniam, quas illi tenebant, reipublicae redintegraret. Regem vero Vesegotharum sollicitare nisus est, ut pariter cum eo Romanum invaderet imperium et aequa possiderent forte. Sed dolus non latuit imperatorem. Qui celeriter per Aetium qui Galliis tunc praeerat patritium, Theodoricum Gothorum regem partibus suis favere fecit. |
| 3 | Hinc iam truculentissimus rex Attila Galliarum civitates atque oppida longe lateque subversa, ad evertendam Aurelianorum urbem festinus properabat. Tunc per beatissimum Anianum Aurelianorum episcopum tam Aetius Romanorum patritius, quam et Gothorum rex Theodoricus, cum filio suo Thorismodo, foederati, obviam ire Hunis festinabant, congregatis undique bellatoribus adversus regem ferocem. |
| 4 | Hi enim adfuerunt eorum auxiliatores, Franci, Sarmatae, Armoriciani, Burgundiones, Saxones, Ripariolibriones quondam milites Romani, nonnulli etiam Celtici, et Germani. Attila vero dum multas nationes multosque reges, quos ditioni suae subdiderat, secum haberet, Ostrogotharum exercitus praeminebat. Fit prima congressio, ut ferunt, circa Ligerim, sed protractum est bellum, et in campis Catalaunicis, qui Mauriaci vocantur, atrox bellum et pertinax conseritur, cui simile in paucis antiquorum invenitur gestis. |
| 5 | Rex enim Attila circa horam diei nonam fieri certamen censuit, ut si essent victores sui, longius prosequendo intercidente nocte ad castra remearent, sin autem victi, noctis praesidio iuti, vires resumerent. Quo bello famosissimo, CLXV milia ab utrisque partibus caesa referuntur, exceptis XV milia Francorum et Gepidarum, qui mutuis vulneribus conciderunt. |
| 6 | Itaque Theodoricus Gothorum rex ibi occubuit. Attila rex victus in castra, quae de plaustris praeparaverat, se recepit. Aetius autem Thorismodum Theodorici regis interfecti filium sollicitans, ne fratres illius patris occisi invaderent regnum, mox ad Tolosam ire coegit, quae sedes erat Vesegotharum regni. Attila vero per legatos monuit simulans amicitias, ut cito ad sua repedaret regna, antequam novi hostes circumfusi maiora sibi inferrent detrimenta. |
| 7 | Ipse autem Aetius utrosque reipublicae deputans hostes, sic negotio infecto discessit. Attila autem nacta occasione, discessu Vesegotharum iam securus, Gallias relinquens, ad oppressionem Romanorum movit procinctum. Primaque aggressione, Aquiliensem diu obsidebat civitatem, quam captam ita penitus delevit, ut vestigia eius ruinae vix appareant. |
| 8 | Inde audacior factus, Mediolanum occupat metropolim, pariter et Ticinum regias urbes, et aequali sorte deiicit vicinaque loca saeviens demolitur. Cumque Romam intentus esset opprimere, Leo papa per se accedens ad eum, mitiorem reddidit. Qui, deposito furore, ultra Danubium promissa pace discessit. |