monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XII. De reliquiis beati Stephani per Orosium ad Occiduum porrectis. <<<     >>> XIV. De praeliis Hunorum regis contra Romanos, et alias gentes.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XIII. De diversis apud Aphricam et Britanniam gestis, et obitu Augusti, et hinc Theodosii principis.

1 Qua etiam tempestate Aphricana provincia, per Bonifacium comitem Wandalis tradita, et a Romano iure subtracta est. Qui Bonifacius dum in offensam Valentiniani venisset, malo publico se defendere voluit; invitatoque ab Hispanis Girzerico Wandalorum rege, qui interfecerat Ermengarium regem Suevorum, iniuriam sanctae Eulaliae in eodem ac si nolens ulciscitur.
2 Consederant enim Wandali in Betica Hispaniae regione, annis LIV. Hinc transeunt in Aphricam cum omni familia, Alanis secum iunctis et Gothis, omnia ferro, flamma, rapinis simul et Ariana impietate foedaverunt. Tunc beatus Augustinus Hipponensis episcopus et omnium doctor Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis eius mense migravit ad Dominum, V Kal. Sept., cum vixisset annis LXXVI. Quo tempore Wandali, capta Carthagine, Siciliam quoque deleverunt.
3 His in diebus Agetius dux utriusque militiae patritius appellatur. Qui Burgundiones contra Romanos rebellantes perdomuit: caesa viginti millia Burgundionum, Gothorum vero auxilia eis praebentium novem millia. Qua tempestate Britoni Scotorum Pictorumque infestationem non ferentes Romam mittunt, et sui subiectione promissa contra hostem auxilia flagitant. Quibus statim missa legio magnam Barbarorum multitudinem sternit, caeteros Britanniae finibus pellit. Haec legio domum reversura praecepit sociis, ad arcendos hostes, murum trans insulam inter duo maria statuere, qui absque artifice et magistro magis cespite quam lapide factus, nil operantibus profuit. Nam mox ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis, quasi maturam segetem, obvia quaeque subiicit, caedit, calcat, devorat.
4 Iterum petituri auxilia Romam advolant. Quae impetrata, caesum hostem trans maria fugant, coniunctisque sibi Britannis, murum non terra ut ante, et pulvere, sed saxo solidum inter civitates quae ibidem ob metum hostium fuerant factae, a muro usque ad mare collocant. Sed et in littore meridiano maris, quia et inde hostis timebatur, turres per intervalla ad prospectum maris statuunt.
5 Sic vale dicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Tunc equidem ad Scotos in Christum credentes ordinatus a papa Caelestino Palladaeus primus episcopus mittitur. Igitur recedente a Britannia Romano exercitu, hoc cognoscentes Scoti et Picti revertuntur, et totam ab aquilone insulam pro indigenis murotenus capessunt. Nec mora, caesis, captis, fugatis custodibus muri, et ipso interrupto, etiam intra illum crudelis praedo grassatur. Mittitur epistola lacrymis aerumnisque referta ad Romanae potestatis virum Actium ter consulem, viginti tertio Theodosii principis anno, petens auxilium, nec impetrat.
6 Interea fames dira ac famosissima profugos infestat. Qua coacti, quidam hostibus dedere manus; alii de montibus, speluncis ac saltibus strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. Revertuntur Scoti domum, post non multum tempus reversuri. Picti extremam insulae partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent. Famem praefatam magna frugum opulentia, opulentiam luxuria, et negligentia, negligentiam lues acerrima, et acrior mox hostium novorum, id est, Anglorum, plaga secuta est.
7 Ergo his ita gestis partibus Orientis et Occiduis, Theodosius moritur Constantinopoli, post Honori obitum anno vigesimo sexto Regni, aetatis suae quadragesimo octavo, post quem Martianus a militibus et ab exercitu Augustus appellatus, sublimatur in regnum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.497 uldBPL24.223

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik