monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 23 > 12
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, XI. De Theodosii vita optima et uxoris. <<<     >>> XIII. De diversis apud Aphricam et Britanniam gestis, et obitu Augusti, et hinc Theodosii principis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XII. De reliquiis beati Stephani per Orosium ad Occiduum porrectis.

1 Igitur Theodosio regnante cum patruo suo Honorio, vel consobrino deinceps Valentiniano Constantii filio, ut omissa repetamus breviter quae gesta sunt. Lucianus presbyter, cui revelavit Deus locum sepulcri et reliquiarum beati protomartyris Stephani, scripsit ipsam revelationem Graeco sermone ad omnium ecclesiarum personam.
2 Quam revelationem Avitus presbyter, Hispanus genere, in Latinum vertit eloquium, et adiecta epistola sua per Orosium presbyterum occidentalibus porrexit. Qui etiam Orosius ad loca sancta perveniens, quo eum Augustinus ad Hieronymum pro ratione discenda animae miserat, reliquias beati Stephani accepit, et patriam reversus primus contulit Occidenti.
3 Miracula vero, quae Dominus per venerandas reliquias beati Stephani gessit, eisdem diebus in Aphrica, eximius doctor Augustinus plurima et valde miranda, quae pro certo noverat facta, in libris de Civitate Dei conscripsit. Cuius ingenii tot exstant volumina sano sensu et irreprehensibili ratione edita, ut quidam doctorum de eo ita dixerit: Mentitur, qui se totum legisse fatetur.
4 Illo etiam iubente, Orosius discipulus eius praedictus libros VII adversus gentes nobiliter et utiliter composuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.497 uldBPL24.222

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik