monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, X. De Marutha et Attico episcopis, et de praeliis contra Parthos pro Christianis susceptis. <<<     >>> XII. De reliquiis beati Stephani per Orosium ad Occiduum porrectis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT XI. De Theodosii vita optima et uxoris.

1 Itaque erat imperatori filia ex Eudoxia nomine Eudocia. Hanc Valentinianus consobrinus eius Hesperiarum partium ab eo factus imperator petiit uxorem. Cumque Theodosius annuisset, Valentinianus, muniens Hesperias, Constantinopolim venit ad nuptias. Quibus celebratis, uxore sumpta, reversus est. Theodosius igitur imperator pro beneficiis sibi collatis a Deo gratias referebat, plurimis honoribus Christo sua vota compensans, coniugemque suam Eudoxiam ad Hierosolymam destinavit.
2 Hoc enim et ipsa votum habuerat, si filiam videret nuptam. Quae tam Hierosolymis ecclesias constitutas, quam per singulas civitates positas honoravit: cum pergeret, et cum denuo remearet Theodosius. Itaque regaliter natus atque nutritus nihil habuit tepidum, sed sic fuit sapiens, ut inter fabulantes experimentum crederetur habere causarum.
3 Perdurabat in frigore similiter et in aestu, plerumque ieiunabat, et maxime IV feria et VI studio Christianitatis, nec aliter quam monasterium regalia videbatur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quam ob rem etiam sacras litteras sine codice recitabat. Loquentibus episcopis velut olim sacerdos factus, ex divina lectione respondebat, congregabatque sacros codices, et quoscunquelibet eorum interpretes seu expositores.
4 Patientia atque clementia universis hominibus eminebat: operibus iram, tristitiam, libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans. Dum igitur a quodam familiarium interrogaretur, cur nullum se laedentem morti subiiceret: Utinam, inquit, esset mihi possibile ad vitam etiam mortuos revocare! Sic enim fuit clemens, ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis portas moriturus perveniebat, sed ex eius clementia continuo revocatio sequebatur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.496 uldBPL24.222

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik