monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, IX. De gestis memoria dignis in partibus Orientis sub imperatore Theodosio. Item de Attico episcopo. <<<     >>> XI. De Theodosii vita optima et uxoris.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT X. De Marutha et Attico episcopis, et de praeliis contra Parthos pro Christianis susceptis.

1 Eo tempore Maruthas Mesopotamenus episcopus insignis habebatur, quem Theodosius imperator legationis gratia ad Persarum regem direxit. Qui veniens in Persidem ad Sigerdem regem nimio dolore capitis ex longo tempore vexatum invenit: qui nullis magorum incantationibus, aut sacerdotum suorum purgationibus, vel etiam medicorum studiis, curari potuit.
2 Quem venerabilis episcopus sola oratione sanavit et a filio eius molestissimum daemonium fugavit. Quam ob rem apud Persas Christianitas est dilatata, et magorum illius fraudes detectae. Quibus etiam diebus Iudaei habitantes in Creta, sollicitati sunt a quodam, qui se Mosen legislatorem a coelo ad eos denuo missum testabatur, monens ut omnes suas relinquerent possessiones atque pecunias, quoniam illo doctore per siccum mare, ad repromissionis gaudia pervenirent.
3 At illi, hac spe capti, omnia contempserunt sua. Cumque venisset dies quam designaverat seductor ille, deduxit eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, iussitque ut thaumarum (sic) schemate semetipsos evolverent. Hoc ergo faciebant priores; et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus, quam in aqua necati.
4 Plures tamen mori poterant, nisi Deo providente quidam viri Christiani supervenissent piscatores atque negotiatores, qui alios, cum necarentur, eripientes recreaverunt. Qui autem evaserant cum voluissent illum perimere seductorem, repente disparuit: quem daemonium suspicati sunt fuisse. Pro hac itaque passione multi tunc Cretensium Iudaeorum ad Christianam conversi sunt fidem.
5 Igitur Theodosius pacta Persarum rupta pro Christianis ab Attico susceptis episcopo, vel ab aliis in orbe Romano: qui dum persequerentur a rege Persarum inde fugissent; sed dum repeteret eos idem rex, a religioso principe minime sunt redditi. Nefas enim ducebat, ut fideles ad se confugientes infidelibus redderet ad poenas. Magis enim bella suscipere elegit, quae per Ardaburium militiae magistrum strenue sunt gesta.
6 Is enim Persicam regionem per Armeniae fines ingrediens, unam eius provinciam Azamensem valde vastavit. Cui cum plurimo exercitu Narseus dux Parthorum occurrit, factaque congressione devictus est. Sic et aliis praeliis, Domino auxiliante, duces et exercitus piissimi principis superiores et victores inventi sunt: hoc illis praedicentibus angelis, ut confiderent et orarent, et Deo crederent, quia Romanos victoria sequeretur, dicentes se mediatores belli directos a Deo.
7 Tandem in confinio Mesopotamiae congressione facta fortissimus Persarum exercitus, qui ab eis immortalis dicebatur, a Romanis caesus est. Porro rex Persarum infortunii sui causas agnoscens, legationem Romanorum suscipiens, pacem cum eis composuit. Et hoc modo bellum propter Christianos exortum, de Parthorum regione cessavit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.494 uldBPL24.221

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik