Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT IX. De gestis memoria dignis in partibus Orientis sub imperatore Theodosio. Item de Attico episcopo.
| 1 | Igitur Valentiniano apud Ravennam coronam imperii assumente, et partibus occiduis regnante cum matre, quae sub Theodosii imperio sceptris in Orientalibus evenerunt, et memoria habentur digna, aliqua summatim praelibanbo carpamus. Qua tempestate Atticus Constantinopolis erat episcopus: vir mirabilis in doctrina, religione, et largitate praecipuus. Cuius inter caetera, dum quidam Iudaeus iaceret paralyticus, medicorum omnium medelis atque Iudaeorum superstitiosis purgationibus adhibitis, nihil sibi prodesse sensisset, demum caeteris desperatis, ad Christi se contulit sanitatem. |
| 2 | Hoc velociter episcopo Attico nuntiatur: quem catechumenum factum, et spem Christi promittens, deportare cum lecto praecepit ad baptismum. Verum Iudaeus paralyticus, baptismum vera fide suscipiens, cum de fonte fuisset levatus, aegritudine repente privatus est, et de caetero sanus fuit. Hanc igitur curam virtus Christi etiam eo tempore demonstravit. |
| 3 | Qua causa plurimi paganorum credentes baptizati sunt. Atticus autem largus sic erat, ut non solum pauperibus suarum parochiarum, sed etiam in vicinis civitatibus multas pecunias pro egentium consolatione transmitteret. Calliopio namque presbytero Ecclesiae Nicaenae trecentos aureos direxit, haec mandans: Hos trecentos solidos expende sicut volueris, et maxime illis qui petere confunduntur, et non eis qui propter ventrem magis negotiantur. |
| 4 | Ex talibus unam tantum rem observa, ut nutrias indigentes. Is namque eidem Calliopio mortem suam longe ante praedixit, quo dicto non est mentitus. Qui etiam quemdam Iudaeum baptizaverat, qui tamen Iudaeus, turpis lucri gratia, per diversas haereses saepius baptizabat, et hac arte pecunias congregabat. Postremo ad Ecclesiam iterum venit orthodoxorum. |
| 5 | Cui post ieiuniorum tempus praeparatur baptisma, vestis congrua. Cumque foris fuisset impletus, deducitur Iudaeus ad baptizandum. Tunc quaedam Dei virtus invisibilis aquam disparere praecepit. Cumque praesentes non cogitantes Dei virtutem, aquam per cuniculum proprium defluxisse suspicarentur, diligenter undique clausum rursum impleverunt fontem, et denuo deducto Iudaeo, aqua disparuit. |
| 6 | Tunc sacerdos, Quid mali, inquit, fecisti, o homo? An certe nesciens baptismate iam potitus es? Ob hanc rem cum diversi concurrerent, quidam Iudaeum recognovit, quem baptizatum ab Attico episcopo ipse susceperat, et hoc modo illius fraus universis apparuit. |