monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 9 > 8
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, VII. De tyrannis sub Honorio emergentibus, subito et exstinctis. De Constantio et eius fideli consule, quem demum creavit consulem. <<<     >>> IX. De gestis memoria dignis in partibus Orientis sub imperatore Theodosio. Item de Attico episcopo.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT VIII. De Iohannis tyrannide, et eius matura morte.

1 Igitur Honorius, qui cum fratre Arcadio, tredecim imperavit annis, ac deinceps cum Theodosio iuniore Arcadii fratris filio sexdecim, humanis rebus excessit. Quo defuncto Ioannes tyrannus Hesperiarum invasit imperium. Contra quem Ardaburius a Theodosio imperatore patricius dirigitur, qui saepe contra Parthos dimicando pugnaverat, ac feliciter vicerat. Sed cum navigando Aquileiam tenderet cum exercitu ventus mox contrarius surgens, perturbata classi, appulit eum ad hostes.
2 Qui comprehensus a tyranno magnam aestuationem intulit imperatori. Qui solito more se ad Domini contulit misericordiam, cum precibus et lacrymis pro liberatione patriae et ducis fidelissimi instabat. Quid tunc imperatoris oratio praevaluit, dicendum reor. Angelus enim Dei sub schemate pastoris eduxit Asparem Ardaburi filium, et omnes qui cum eo erant, ac per paludem adiacentem Ravennae ad loca sperata pervenerunt, unde nullus aliquando transisse fertur.
3 Tunc ergo Deus inadibilem terram fecit adibilem. Transeuntes namque per siccum paludis aquas non offenderunt, apertasque invenientes civitatis Ravennae portas tyrannum quoque detinuerunt. In ea namque civitate tyrannus degens, habebat exercitum. Tunc ergo piissimus imperator reverentiam, quam circa Divinitatem habebat, ostendit.
4 Dum enim circumspectaret, nuntiatum est ei tyrannum fuisse peremptum. Quamobrem fecit sermonem in populo dicens: Venite, si placet, relinquentes hanc voluptatem, et pergentes ad Ecclesiam gratificos Deo solvamus hymnos, cuius manus tyranni praesumptionibus obviavit. Quo dicto spectaculo cessante, per medium circum cuncti cum eo concorditer gratias agentes, ad ecclesiam convenerunt, ita ut tota civitas una videretur ecclesia, venientes ad locum orationis iugi die gratias Domino retulerunt.
5 Igitur, occiso tyranno, cogitabat Theodosius imperator, cui deberet Hesperiarum regna committere. Tunc Valentinianus erat valde puer, natus ex matre Placidia eius quidem amita, filia vero maioris Theodosii, Arcadii et Honorii sorore de patre Constantio, qui ab Honorio imperii iura susceperat, parvoque tempore cum eo regnaverat. Hunc ergo Valentinianum consobrinum suum Caesarem factum mittit ad partes Italiae cum quo matrem Placidiam, eique universam dispositionem commisit imperii.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.492 uldBPL24.220

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik