monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, VI. De diversis gentibus, quae se infuderunt per Gallias. <<<     >>> VIII. De Iohannis tyrannide, et eius matura morte.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT VII. De tyrannis sub Honorio emergentibus, subito et exstinctis. De Constantio et eius fideli consule, quem demum creavit consulem.

1 Itaque Honorius imperator videns tot oppositis tyrannis nihil adversus Barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri iubet, Constantio comiti huius belli summam committens. Constantius autem comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem civitatem clausit, cepit, occidit; filiumque eius Constantem Gerontius apud Viennam interfecit, et in locum eius Maximum quemdam substituit: ipse vero Gerontius a suis militibus occisus.
2 Maximus vero exutus purpura, destitutusque a militibus Gallicanis aufugit. Iovinus postea, vir Galliarum nobilissimus, in tyrannidem mox ut assurrexerit, cecidit. Sebastianus frater eiusdem hoc solum elegit, ut tyrannus moreretur. Nam continuo ut creatus, occisus est. Attalus vero inter tyrannos mori delegit. Qui cum Aphricae consulatum assecutus esset, inde elatus supercilio, Sabinum domesticum suum virum ingenio callidum industriaque solertem, et sapientem si animi vires tranquillis studiis accommodavisset, generum allegit, quem pro quorumdam periculorum suspicione, interfecit; atque aliquandiu Aphrica ab eo annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum immensa certe temporibus nostris satis incredibili classe navium Romam contendit.
3 Nam habuisse tunc tria millia septingenta naves dicitur. Quem numerum ne apud Xerxem quidem, praeclarum illum Persarum regem, et Alexandrum Magnum, vel alium quemquam regum fuisse, historiae ferunt. Is simul cum agmine militum ad urbem pergens littore egressus est, occursu comitis Marini territus, et in fugam versus, arrepta navi, solus Carthaginem rediit, atque ibi continuo militari manu interfectus est.
4 Hunc omnem catalogum, ut dixi, vel manifestorum tyrannorum, vel inobedientium ducum, optima Honorius imperator religione et felicitate scire meruit, et magna quidem Constantius comes industria et celeritate confecit, merito sane, quia in his diebus praecipiente Honorio, et adiuvante Constantio, pax et unitas per universam Aphricam Ecclesiae catholicae reddita est.
5 Constantius itaque comes apud Arelaten, urbem Galliae, consistens, magna rerum industria Gothos a Narbona expulit, atque abire in Hispaniam coegit. Gothorum tunc populis Ataulfus rex praeerat, qui post irruptionem urbis ac mortem Alarici, Placidia, ut dixi, captiva sorore imperatoris in uxorem assumpta, Alarico successerat.
6 Is, ut saepe auditum atque ultimo exitu eius probatum est, satis studiose sectator pacis, militare fideliter Honorio imperatori ac pro defendenda Romana Republica impedire vires Gothorum praeoptavit. Qui apud Barcillonem Hispaniae urbem dolo suorum occisus est. Post hunc Segericus rex Gothis creatus, nihilominus a suis interfectus est.
7 Deinde Valia successit in regnum: qui pacem optimam cum Honorio imperatore, datis lectissimis obsidionibus, pepigit. Placidiam imperatoris sororem honorifice apud se honesteque habitam fratri reddidit. Quam Honorius Constantio, qui eam revocaverat, matrimonio iungens, imperatorem apud Ravennam creavit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.490 uldBPL24.220

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik