monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS > > LIBER NONVS > 23 > 9 > 1 > 27 > 8 > 10 > 6
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, V. De Alarico Gothorum rege, qui Romam vastavit, et alio rege Gothorum, qui cum magno exercitu intrans Italiam, cum omnibus copiis periit. <<<     >>> VII. De tyrannis sub Honorio emergentibus, subito et exstinctis. De Constantio et eius fideli consule, quem demum creavit consulem.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT VI. De diversis gentibus, quae se infuderunt per Gallias.

1 Interea ante biennium Romanae irruptionis excitatae per Stiliconem gentes Halanorum, ut dixi, Sueborum, Wandalorum, multaeque cum his aliae Rhenum transeunt, Gallias invadunt, directoque impetu Pireneum usque perveniunt, cuius obice ad tempus repulsae per circumiacentes provincias refunduntur. His per Gallias bacchantibus, apud Britannias Gratianus municeps eiusdem insulae tyrannus creatur et occiditur.
2 Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis, sine merito virtutis, eligitur. Qui continuo ut invasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a Barbaris incertis foederibus illusus, detrimento magis reipublicae fuit. Misit in Hispaniam iudices, quorum occasione Barbari Pirenei custodia prodita, claustrisque patefactis, cunctas gentes quae per Gallias vagabantur, Hispaniarum provinciis immittunt, iisdemque ipsi adiunguntur. Ubi actis aliquandiu magnis cruentisque discursibus, post graves rerum atque hominum vastationes, habita sorte et distributa possessione resederunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.490 uldBPL24.220