monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8 > 38 > 28 > 11 > 2 > 17 > 21 > 25 > 4
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, III. De doctoribus qui sub Arcadio et Honorio scribendo claruerunt. <<<     >>> V. De Alarico Gothorum rege, qui Romam vastavit, et alio rege Gothorum, qui cum magno exercitu intrans Italiam, cum omnibus copiis periit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT IV. De tyrannide Gildis apud Aphricam.

1 Igitur Arcadius moriens Theodosio filio admodum parvo Orientis imperii summam tradidit. Nunc autem ad partes Hesperiarum vertamus stylum. Cuius Honorius, decedente patre Theodosio, imperium susceperat admodum puer. Interea Gildo comes, qui initio regni eius Aphricae praeerat, simul ut defunctum Theodosium comperit, sive, ut quidam ferunt, quadam praemotus invidia, Aphricam Orientalis imperii partibus iungere molitus est; sive, ut alia tradit opinio, minimam in parvulis spem fore arbitratus, praesertim cum absque his non facile antea quisquam pusillus in imperio relictus, ad maturitatem virilis aetatis evaserit, istique propemodum soli inveniantur, quos ob regiam patris ac suam fidem et divisos et destitutos Christi tutela provexerit.
2 Aphricam exemptam a societate reipublicae usurpare ausus est Gildo, gentili magis licentia contentus, quam ambitu regiae affectationis inflatus. Huic Mascezel frater fuit, qui novarum rerum molitiones in fratre perhorrescens, relictis apud Aphricam militiam duobus filiis adolescentibus, in Italiam rediit.
3 Gildo, absentiam fratris et praesentiam filiorum eius suspectam habens, adolescentes dolo circumventos interfecit. Ad hunc iam ut hostem bello insequendum Mascezel frater missus est, quem idoneum procurandae reipublicae fore propriae orbitatis recens dolor pollicebatur. Igitur Mascezel iam inde a Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi a clementia Dei impetraret, Caprasiam insulam adiit.
4 Unde secum sanctos servos Dei aliquos permotos precibus suis sumpsit, cum his orationibus, ieiuniis, psalmis, dies noctesque continuans, sine bello victoriam meruit, ac sine caede vindictam. Ardalio fluminis nomen est, quod fluit inter Tenestem et ad Mercidem civitates. Ubi cum parva manu, hoc est cum quinque millibus (ut aiunt) militum contra septuaginta millia hostium castra metatus, cum iniecta mora excedere loco, oppositasque praeiacentis vallis angustias transgredi vellet, incurrente nocte beatum episcopum Ambrosium Mediolani paulo ante defunctum, per omnium sibi videre visus est, significantem manu, et impacto ad humum ter baculo dicentem: Hic, hic, hic.
5 Quod ille prudenti coniectura intellexit merito annuntiantis fidem victoriae, verbo locum, numero diem, significari substitit, ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque pervigilem ab ipsis coelestium sacramentorum mysteriis in hostem circumfusum processit. Et cum ad eos qui primi occurrerant, pia pacis verba iactaret, signiferum quemdam insolenter obsistentem, et iam iamque pugnam excitantem gladio percussit in brachium, eumque manu debilem ipso vulnere coegit pronum inclinare vexillum.
6 Quo viso reliquae cohortes deditionem iam fieri priorum existimantes, certatim sese ad Mascezelem signis tradidere conversis. Barbari, quorum magnam multitudinem Gildo ad bellum eduxerat, defectu militum destituti, in diversa fugerunt. Gildo et ipse, fugam molitus, arrepta navi in altum provectus est; deinde revocatus in Aphricam, post aliquot dies strangulatus interiit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.486 uldBPL24.218

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik