Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT III. De doctoribus qui sub Arcadio et Honorio scribendo claruerunt.
| 1 | Igitur antequam de cladibus miseriarum, quae exigentibus peccatis in partibus Hesperiarum, seu Galliarum atque Hispaniarum, nec non et Aphricae, ea tempestate contigerunt, dicamus, de illustribus viris qui adhuc in Ecclesiis veluti sidera micantia radiabant, imperantibus Arcadio atque eius fratre Honorio, memoriam facere censuimus. |
| 2 | Gregorius Beticus, Hiberi episcopus, usque ad extremam senectutem diversos mediocri sermone tractatus composuit, et de fide elegantem librum Taebadius Agenni Galliarum episcopus, edidit contra Arianos librum. Dicuntur eius et alia esse opuscula. Epiphanius, Cypri Salaminae episcopus, scripsit adversum omnes haereses libros, et multa alia opuscula, quae ab eruditis, propter res a simplicioribus, propter verba quoque ignota, lectitantur. |
| 3 | Diodorus Tharsensis episcopus, dum Antiochiae esset presbyter, magis claruit. Exstant eius in Apostolum commentarii, et multa alia de Eusebii magis Emisseni charactere pertinentia, cuius cum sensum secutus sit, eloquentiam imitari non potuit, propter ignorantiam saecularium litterarum. Eunomius Arianae partis Cicizenus episcopus, in apertam haereseos suae prorumpens blasphemiam, ut quod alii tegunt iste publice fateretur, et multa contra Ecclesiam scribere ausus. |
| 4 | Responderunt Apollinaris, Didymus, Basilius Caesariensis, Gregorius Nazianzenus et Emissenus. Priscillianus Abilae episcopus, qui factione Hidati et Hitacii Treviris a Maximo tyranno caesus est, edidit multa opuscula; qui a nonnullis Gnosticae, id est Basilidis vel Marci (de quibus Irenaeus scripsit) haereseos accusatur, defendentibus aliis non ita eum sensisse, ut arguitur. Latroianus Hispaniae provinciae, vir valde eruditus et in metrico opere veteribus comparandus, caesus est et ipse Treviris, cum Priscilliano, Felicissimo, Iuliano, Eucrotia, eiusdem factionis auctoribus. |
| 5 | Exstant eius ingenii opera diversis metris edita. Tyberianus Baeticus scripsit pro suspicione, qua cum Priscilliano accusabatur haereseos, Apologeticum tumenti compositoque sermone. Sed post suorum caedem taedio victus exsilii, mutavit propositum, et, iuxta sanctam Scripturam, canis reversus ad vomitum suum, filiam devotam Christo virginem matrimonio copulavit. |
| 6 | Ambrosius Mediolanensis Ecclesiae episcopus, de quo supra mentionem fecimus, qui multa nobiliter edidit opuscula, quae quidem propter notitiam assidue legentium reor non esse recapitulare necessarium. Eo tempore defunctus est Ambrosius Alexandrinus auditor Didymi: scripsit adversus Apollinarem volumen multorum versuum de dogmatibus, et commentarios in Iob. |
| 7 | Sophronius vir apprime eruditus, laudes Bethlehem adhuc puer, et de subversione Serapis insignem librum composuit. De Virginitate quoque ad Eustochium, et Vita Hilarionis monachi, opuscula Hieronymi in Graecum sermonem elegantissime transtulit. Hieronymus, natus patre Eusebio, oppido Stridonis haec scripsit: Vitam Pauli monachi; epistolarum ad diversos lib. |
| 8 | I; ad Heliotorum exhortatoriam; et altercationem Luciferiani et Orthodoxi; Chronicum omnimodae historiae; in Hieremiam, in Ezechiel homilias Adamantii XXVIII, quas de Graeco in Latinum vertit. De Seraphin et Osanna, de frugi et luxurioso filio, de tribus quaestionibus legis veteris, homilias in Cantica Canticorum II. Adversus Helvidium unam epistolam de Mariae virginitate perpetua. |
| 9 | Ad Eustochium de virginitate servanda; ad Marcellum epistolarum lib. unum; consolatoriam de morte filiae ad Paulam. In Epistolam Pauli apostoli ad Galatas commentariorum lib. III. Item Pauli ad Ephesios in Epistolam lib. III. In Epistolam Pauli ad Titum lib. I, et in Epistol. Pauli ad Philemonem lib. I; in Ecclesiasten commentarios. Quaestionum Hebraicarum in Genesim lib. I. De Spiritu sancto Didymi, quem in Latinum transtulit lib. |
| 10 | I; in Lucam homilias XXXVIII. In Psalmos a decimo usque ad decimum sextum tractatus VII. In captivum monachum. Vitam beati Hilarionis. Novum Testamentum Graecae fidei reddidit; Vetus iuxta Hebraicum transtulit; epistolam autem ad Paulam et Eustochium. Scripsit in Michaeam explanationum lib. II; in Naum lib. I; in Abacuc lib. II; in Sophoniam lib. I; in Aggaeum lib. I. Isaiam utiliter explanando grandia volumina edidit. |
| 11 | Hieremiam etiam exposuit, Danielem quoque explanavit, commentarium etiam in Matthaeum, et alia quam plura opuscula fecit. Quibus diebus beatissimus confessorum Martinus Turonensium episcopus, multis ac praeclaris mirabilibus patratis vinculis solutus carnis, migravit ad Dominum. Qui, nobilitate generis pollens, sub Constantio ac Iuliano militaverat. |
| 12 | Demum apud Wangionum Galliarum urbem deseruit cingulum militiae sub principe Iuliano, et se ad Christi contulit devotissimam servitutem. Cuius vitam et mirabiliorum eius actus Sulpitius Severus suo nobilitavit eloquio. |