Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 5, CAPUT II. De tyrannis per Dei potentiam exstinctis, et rege magno Scythiae sub Arcadio.
| 1 | Gainas quidem genere Celticus, consilio Barbarus, studio tyrannico vehementer elatus, eo tempore cum esset magister militum, multos suae gentis, multos etiam Romanorum sub suo magisterio habens, terrorem plurimis etiam ipsi principi meditatione tyrannidis inferebat. Eratque Arianus. Is cum vellet fasces imperii arripere, imperatoremque cuperet exstinguere, manum validam suorum misit, ut regalia noctu incenderent. |
| 2 | Barbari vero angelorum circa palatium praesidia cernentes in schemate armatorum militum, infecto negotio revertuntur ad illum. Ille vero minime credens illorum assertionibus, dum exercitum a regia urbe dispersum sciret, plures misit sequenti nocte. Adeuntibus autem quos miserat aulam regiam, viderunt et ipsi undique agmina regalia protegentia. Qua visione territi recesserunt. Gamas vero, hoc comperto, totam urbem igni ferroque turbavit, fugiensque Hellesponto piratico ritu vivebat. |
| 3 | Contra quem navali praelio dato, multi Gothorum eius exstincti, ipse quoque bello evadens, mox tamen capite plectitur. Post cuius oppressionem Isauri per montem Tauri discurrentes, ingens dispendium reipublicae importarunt. Contra quos Narbazaicus directus, maius continuo rependit incommodum. Qua tempestate Roilus dux Scythiae transivit Histrum, et cum innumero exercitu vehementer Thracias populatus est, ipsamque regiam civitatem obsidere et subvertere minabatur. |
| 4 | Supernis quem iaculis atque fulminibus maiestas divina percutiens, et ipsum et omnem simul concremavit exercitum. Tale aliquid a domino eius consolatore etiam Parthico praelio gestum est. Nam cum ibi Romanos vacare cognovissent, et civitates in confinio constitutas debellarent, pacisque pacta transcenderent, vastatis finibus nemo ferebat auxilium. |
| 5 | Imperator namque de pace praesumens, duces et milites ad alia bella direxerat. Tunc ergo imbre vehemetissimo et grandine deposita, ulterius eos Deus accedere non permisit, eorumque ligavit cursum, ita ut viginti diebus totidem ambulare stadia non valerent. Duces venientes et congregantes exercitum, primo bello obsidentes urbem, imperatoris vocabulo nominatam, reprobi sunt inventi. |
| 6 | Cum enim plusquam triginta diebus Gororanus rex praedictam obsideret civitatem, et multa machinamenta construeret, turres contra muros civitatis excelsas aedificaret, solus Eunomius sacratissimus eius civitatis episcopus restitit, et impetum moliminis eorum machinasque destruxit. Et licet duces nostri hostibus bellando cessissent, et obsessi cives resistere non auderent, iste solus orando sine vastatione reddidit civitatem. |
| 7 | Non multo post tempore, quam Iohannes defunctus est, moritur et Arcadius imperator, vir mitis et quietus, sed in hoc culpabilem se exhibuit, quod derogationes non evitavit quae odiis excitabantur contra ministros Christi. Is ergo cum patre quidem Theodosio tredecim regnavit annis, post mortem vero patris quatuordecim; vixit quadraginta et uno annis. |