Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXX. De subversione templorum atque destructione idolorum.
| 1 | Igitur Theodosius decreverat ut idolorum templa subverterentur, dii lignei ignibus traderentur, metallini vero conflarentur. Sed dum haec in diversis agerentur locis, in Alexandria maxime ubi idolorum inoleverat superstitio, iuvabant Theophilum episcopum praefectus Alexandriae, et dux ordinis militaris, ad exsequendam imperatoris iussionem. |
| 2 | Idola siquidem deorum conflantur ad faciendas ollas, et Alexandrinae ecclesiae diversas utilitates: cui ab imperatore donati fuerant dii ad expensas egentium. Cum igitur Theophilus omnes corruisset deos, unum tantummodo reliquit Syrmiae simulacrum, iubens id publice palamque servari, ne sequenti tempore pagani negarent tales adorasse deos. |
| 3 | Iamque templum Serapis, quod in maximo habebatur honore apud Alexandrinos, everterant non sine ingenti labore, ipsumque Serapim deum in frusta concidentes igni tradiderunt, verendaque eius aliorumque deorum risu plena per plateas deportari iusserunt. Quibus portentis ignominiosissimis pagani confusi, alii quidem ad caedes Christianorum, orta seditione, ruebant, ita etiam commoti pro aliorum destructione templorum, et quod nefanda detegantur eorum mysteria, dum Metriae sacra, ubi homicidia perpetrabant, inter caeteros ritus spurcissimos publice manifesta fierent; alii quidem ex paganis errores pristinos abdicantes, ad veram Christianorum religionem se contulerunt. |
| 4 | Igitur praecedenti libro, ubi sub principe Constantino paganorum clausa sunt templa, finem imposuimus. Huic autem terminus sit in destructione deorum falsorum et in subversione templorum. |