Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXIX. De doctoribus et mirabilium patratoribus qui sub Theodosio claruerunt.
| 1 | Igitur Theodosio imperante, ex his qui in Scripturis claruerunt viri divinis, horum memoriam inserere libuit, Damasus Romanae urbis episcopus, elegans in versibus componendis ingenium habuit: multa alia et brevia opuscula heroico metro edidit, et prope octogenarius sub Theodosio principe mortuus est. Apollinaris Laodicenus Syriae episcopus, patre Probo, magis grammaticis in adolescentia operam dedit, et postea in sacras Scripturas innumerabilia scribens volumina, sub Theodosio imperatore obiit. |
| 2 | Exstant eius adversum Prophyrium triginta libri, qui inter caetera eius opera vel maxime probantur. Pachianus in Pirenaei iugis Barcillonae episcopus, castus eloquentia, et tam vita quam sermone clarus, scribit varia opuscula, de quibus est Certus et contra Novatianos, et sub Theodosio principe iam in ultima senectute mortuus est. Cyrillus Hierosolymae episcopus, saepe pulsus est Ecclesia et receptus, ad extremum sub Theodosio principe septem annis inconcussum episcopatum tenuit. Exstant eius quae in adolescentia composuit opuscula. Cuzoius apud Ephesum rhetorem cum Gregorio Nazianzeno episcopo adolescens Caesareae eruditus est, et eiusdem urbis postea episcopus plurimo labore corruptam iam bibliothecam Adamantii et Pamphili in membranis instaurare conatus. |
| 3 | Ad extremum sub Theodosio principe Ecclesia pulsus est. Feruntur eius varii multiplicesque tractatus, quos nosse perfacile est. Gregorius Nazianzenus episcopus, vir eloquentissimus, ad triginta millia versuum omnia opera sua composuit: e quibus illa sunt: de Morte fratris Caesarii, Laudes Machabaeorum, Laudes Cypriani, Laudes Athanasii, Laudes Maximini philosophi post exsilium reversi, quem falso nomine quidam Herona superscribunt (quia et alius liber vituperationem eiusdem Maximini continens, quasi non licuerit eumdem et laudare et vituperare pro tempore); et liber hexametro versu Virginitatis et Nuptiarum contra se disserentium; contra Eunomium libri duo, de Spiritu sancto liber unus, contra Iulianum imperatorem libri duo. |
| 4 | Secutus est Polemonion dicendi charactere, vivoque se episcopum in loco suo ordinatus, rure vitam monachi exercuit, decessit sub Theodosio principe. Lucius post Athanasium Arianae partis episcopus, usque ad Theodosium principem, a quo et pulsus est, Alexandriae Ecclesiam tenuit. Exstant eius solemnes de Pascha epistolae et tractatuum et pauci variarum libelli. |
| 5 | Ea siquidem tempestate plurimi inter episcopos effulgebant, non solum in philosophica doctrina, qui scribendo monumenta ad nostram porrexerunt posteritatem, sed et quidam inter eos insignibus virtutibus claruerunt. Quorum ex multis trium tantum, qui minus apud nos habentur noti, laudabiliter facta inserere curavi. |
| 6 | Donatus equidem Euriae Heperi, per quem provinciales eius miracula multa testantur facta: maximum tamen est, quod de dracone gessit. Is enim circa pontem in via publica iacens, cibum habebat oves, crapas, equos, boves, et homines abripiens devorabat. Ad quam bestiam Donatus, sine gladio, sine quolibet iaculo veniens, dum illa levasset caput quasi voratura virum, tunc ille vexillum crucis ante faciem eius digito designans in aere, in os eius exspuit. |
| 7 | Bestia vero sputum mox in ore suo suscipiens exspiravit, quam, sicut fertur, octo paria boum in vicinum campum traxerunt; et misso igni combusta est, ne aerem fetore corrumperet. Huius itaque Donati sepultura insignis est, ubi oratorium ex eius nomine vocitatur, habens fontem aquarum, quem ipse fertur orationibus invenisse. Nam dum esset locus inaquosus, et illuc ex itinere aliquando venisset, aiunt quia, fatigatis qui cum eo erant, orasset et mox aquae inundatio prorupisset, et ex illo hactenus permanet. |
| 8 | Eo tempore Thomitanam et Scythiae Ecclesiam Thothimus gubernabat, vir in philosophia nutritus: cuius virtutem diligentes Barbari trans Histrum habitantes, deum Romanorum hunc esse praedicabant. Nam cum aliquo tempore iter ageret, illius terrae Barbari occurrerunt ei. Et dum qui erant circa eum terrore turbarentur, quasi continuo morituri, ex equo descendens, oravit. |
| 9 | Porro Barbari neque eum neque sequaces eius, nec equos de quibus descenderant, videntes, permanserunt. Dum igitur crebro transcuntes Scythas naturaliter feroces epulis muneribusque mansuefaceret, quidam Barbarus arbitratus eum esse locupletem, coepit insidiari, ut eum caperet, alligaret et attraheret. Cum hoc iam praeparasset, et dexteram ad hoc haberet extensam, ut eum iactu laquearet, manus aere mox ligata, et Barbarus ille invisilibus vinculis est obstrictus. |
| 10 | Tunc aliis pro eo rogantibus supplicavit Deo Thothimus ut Barbarus solveretur, qui mox precibus eius solutus est. Eo quoque tempore fuit Epiphanius Cypriorum episcopus, ad cuius sepulcrum hactenus daemones expelluntur. Is enim dum substantiam propriam necessitatem sustinentibus erogasset, et multis quoque offerentibus ei pecunias manu largissima dispensaret, contigit ut, pecuniis deficientibus, oeconomus ecclesiae murmuraret. |
| 11 | Quo facto assistens quidam in domo qua manebat oeconomus, sacculum multarum pecuniarum dedit, et ita disparuit, ut nec quae dedit, nec quae misit, agnosceretur. Quod factum omnes divinum esse iudicaverunt. Aliud quoque eius libet referre miraculum. Quidam pauperes studentes Epiphanium arte deludere, ut eis aliquid daret. Dum iter ageret, unus eorum supinum se prostravit in terram, alter stabat quasi mortuum deflens, nec habens unde eum sepelire potuisset. |
| 12 | Epiphanius autem superveniens oravit, ut sub quiete dormiret, et sepulturae necessaria praebuit, simulque consolatus est flentem, dicens: Quiesce a lacrymis, fili, non enim fletu resuscitari poterit, est enim inevitabile quod evenit. Cumque discessisset Epiphanius, coepit ille pulsare socium ut exsurgeret. Et cum hoc semel et secundo fecisset, dicens: Surge, hodie tuis laboribus epulemur, et ille penitus non sentiret, cognoscens vere mortuum, cucurrit ad Epiphanium flens et petens ut eius socium suscitaret. |
| 13 | At ille consolatus est, ne ferret graviter quod evenerat, non tamen defunctum denuo suscitavit. Hoc enim credo proinde gestum, ut non Dei ministri facile deludantur. Quibus diebus in Romana Damasus praesidebat ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Ioannes, Flavianus, depulsis Arianorum episcopis, Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanam Nectarius. |