Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXVIII. De bello quod Theodosius gessit contra Arbogasten et Eugenium tyrannos. Et de actis mirabilibus uxoris illius.
| 1 | Igitur Valentinianus iunior regno restitutus exstincto Maximo eiusque filio Victore, quem imperatorem Gallis Maximus reliquerat, ipse in Galliam transiit: ubi cum, tranquilla republica, in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui corruptis custodibus, ut fertur, strangulatus, atque ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. |
| 2 | Mortuo Valentiniano Augusto, Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est, legitque hominem cui titulum imperatoris imponeret, ipse aucturus imperium: vir barbarus animo, consilio, manu, audacia, potentiaque nimius, contraxit undique innumeras invictasque copias, vel Romanorum praesidiis, vel auxiliis Barbarorum, alibi potestate, alibi cognatione subnixus. |
| 3 | Arbogastes Theodosio paruit, tantis instructum praesidiis. Maximum ipse minimus cepit, et nunc cum adversus eumdem Theodosium, collectis Gallorum Francorumque viribus, exundavit, nixus etiam praecipuo cultu deorum magna tamen facilitate succubuit. Igitur Eugenius atque Arbogastes instructas acies campis expedierant, arta Alpium latera atque inevitabiles transitus praemissis callide insidiis occupaverant, ut etiam si numero ac viribus impares forent, sola tamen belli dispositione victores. |
| 4 | At vero Theodosius in summis Alpibus constitutus expers cibi ac somni, sciens quod destitutus suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum qui posset omnia, corpore humi fusus, mente coelo fixus orabat. Dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit, et testes propemodum quas in pretium praesidii coelestis appenderat lacrymarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit solus, sciens se esse non solum, signo crucis signum praelio dedit, ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor futurus immisit. |
| 5 | Prima salutis via exstitit Arbitio hostilium partium comes, qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus ad reverentiam praesentis Augusti, non solum periculo liberavit, verum etiam instruxit auxilio. At ubi ad contigua immiscendae pugnae spatia perventum est, continuo magnus ille et ineffabilis turbo ventorum in ora hostium ruit. |
| 6 | Ferebantur per aerem spicula missa in hostes, atque ultra mensuram humani iactus, per magnum inane portata, nusquam propemodum cadere, priusquam impingerent, sinebantur. Porro autem turbo continuus ora pectoraque hostium nunc illisis graviter scutis everberabat, nunc impressis pertinaciter obstructa claudebat, nunc avulsis violenter destituta nudabat, nunc oppositis iugiter in terga trudebat. |
| 7 | Tela etiam quae ipsi vehementer intorserant excepta ventis impetu supinato, ac retrorsum coacta, ipsos infeliciter configebant. Prospexit sibi humanae conscientiae pavor; nam continuo sese, parva suorum manu fusa, victori Theodosio hostilis prostravit exercitus. Eugenius captus atque interfectus est. Arbogastes sua se manu perculit. |
| 8 | Ita et hic duorum sanguine bellum civile restinctum est, absque illis decem millibus Gothorum quos praemissos a Theodosio Arbogastes delesse funditus fertur, quos utique perdidisse lucrum, et vinci vincere fuit. Theodosius itaque, composita tranquillataque republica, apud Mediolanum constitutus diem obiit, utramque rempublicam utrisque filiis, id est Arcadio et Honorio, relinquens. |
| 9 | Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est. Vixit autem annis sexaginta, ex quibus sexdecim imperavit. Contigit itaque ut Iohannes ei remandaverat de eventu belli ad quod proficiscebatur, contra Eugenium tyrannum, et de eius morte in Italia futura. Itaque Iohannes in Thebaida monasticam ducebat vitam, plenus gratia Dei, praescientiam habens futurorum, ad quem destinavit Eutropium eunuchum sibimet fidelissimum, ut aut eum, si vellet venire, deduceret, aut nolentem de eventu belli requireret. At ille Iohannem quidem deducere non praevaluit, sed mandatum retulit eius, quia bello vinceret et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. Igitur Theodosius cum ad purpuram regni perveniret, Placellam habebat uxorem, quae de divinis legibus eum saepius admonebat, seipsam tamen perfecte prius erudiens, non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. |
| 10 | Beneficii namque magnitudo maius ei desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod haberet praebens. Sic etiam per Ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis: ollas eorum tergens, ius gustans, offerens cochlearia, panem frangens, cibosque ministrans, calicem diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. |
| 11 | His autem qui eam de rebus talibus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere, opus imperii est. Ego autem pro ipso imperio hoc opus offero, bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium quod suscepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. |