monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 20 > 27
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XXVI. Quomodo beato Ambrosio revelata sunt martyrum corpora Prothasii et Gervasii. <<<     >>> XXVIII. De bello quod Theodosius gessit contra Arbogasten et Eugenium tyrannos. Et de actis mirabilibus uxoris illius.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXVII. Qualiter Theodosius, ab Ambrosio correptus, poenitendo satisfactionem promeruit.

1 Eodem quoque tempore audivit Ambrosius quod, iussu Theodosii principis in Thessalonica, quae erat valde populosa, usque ad septem millia hominum, innocentes pariter cum nocentibus, essent interempti, absque discretione, per milites qui propter ultionem iudicum, quos populus civitatis lapidaverat et traxerat, fuerant illuc directi. Quam indignationem iniustam graviter ferens Ambrosius, cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foras ad ianuas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis incessu prohibuit: multis increpans eum aliis et huiusmodi verbis: Nescis, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo?
2 Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat iniustus? Recede hinc, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Accipe vinculum quo nunc ligaris, est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens, erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum, gemens et deflens, ad regalia remeavit.
3 Cumque octo mensium continua transissent tempora, propinquavit Nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem, lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Igitur humiliter veniente imperatore ad Ambrosium, deposcendo ut ingredi ecclesiam ei permitteretur, taliter communionem promeruit ab eo, ut legem scriberet atque confirmaret, qua decreta furorem evacuaret, et usque triginta dies sententia necis suspensa maneret, et iudicium rationis exspectaret.
4 Hanc admonitionem imperator animo libenti suscipiens, et optimam esse confidens, legem conscribi repente praecepit, et propriae litteris manus confirmavit. Quo facto vinculum eius solvit Ambrosius, quae lex hactenus observatur. His et aliis imperator sacratissimus a venerabili episcopo correptionibus illustratus, eum prae omnibus fatebatur in veritate se agnovisse episcopum. Theodosius enim, Valentiniano iuvenculo in imperio restituto, Romam senior veniens, leges multas correxit, addidit, immutavit, et sub suo nomine conscripsit.
5 Quae autem in civitate perniciosa adhuc supervacua ex consuetudine antiqua conspexit, auferre sancivit, et quae reipublicae supplemento necessaria addere curavit; his prope gestis pace composita, Valentinianum in Hesperia derelinquens, cum filio Honorio Constantinopolim remeavit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.467 uldBPL24.211

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik