monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10 > 22 > 1 > 2 > 11 > 3 > 16 > 26
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XXV. Qualiter Theodosius Maximum tyrannum Gratiani interfectorem interemit. <<<     >>> XXVII. Qualiter Theodosius, ab Ambrosio correptus, poenitendo satisfactionem promeruit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXVI. Quomodo beato Ambrosio revelata sunt martyrum corpora Prothasii et Gervasii.

1 Qua tempestate, dum B. Ambrosius insania Iustinae caeterorumque Arianorum afficeretur insidiis, Domino revelante, ostensa sunt ei sanctorum Gervasii et Prothasii martyrum corpora, quasi ipsa hora ibidem reposita, miro odore fragrantia. Ad caput itaque eorum libellum appositum invenit, in quo haec continebantur: Ego servus Christi Philippus intra domum meam sanctorum corpora, quae cum filio meo rapui, sepelivi: quorum mater Valeria, pater Vitalis dicti sunt.
2 Quos uno ortu geminos genuerunt: unum Prothasium, alterum Gervasium vocaverunt. Quorum pater Vitalis militans consul Arianus fuit. Ipsi autem milites Christi effecti, de quibus perfecte dici potest: Isti sunt triumphatores et amici Dei, qui contemnentes iussa principum meruerunt praemia aeterna, nunc coronantur et accipiunt palmas. Quorum virtutibus venerabilis antistes, suffultus sapientia ac vitae honestate, insignibusque exemplis ornatus, Mediolanensem Ecclesiam munivit, et a peste Ariana Italiam liberavit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.466 uldBPL24.211

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik