| 1 | Theodosius quadragesimus primus, interfecto per Maximum Gratiano, imperium Romani orbis obtinuit, mansitque in eo annis undecim cum iam in Orientis partibus quatuor annis Gratiano vivente regnasset. Itaque iustis necessariisque causis ad bellum civile permotus, cum e duobus Augustis fratribus et ultionem unius interfecti sanguinis exigeret, et restitutionem miseri alterius exsulantis oraret, posuit in Deo spem suam, seseque adversus Maximum tyrannum sola fide maior, nam longe minor universi apparatus bellici comparatione, proripuit. Aquileiae tunc maximus victoriae suae spectator insederat. Andragatius comes eius summam belli administrabat. Qui cum largissimis militum copiis ipsamque magnarum copiarum fortitudinem praecellenti consilio omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili iudicio Dei, dum navali expeditione incautum hostem praevenire et obruere parat, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit: ita Theodosius, nemine sentiente, ut non dicam repugnante, vacuas transmisit Alpes, atque ad Aquileiam improvisus adveniens, hostem illum magnum Maximum trucem, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controversia clausit, cepit, occidit. |