monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XXIII. De Theodosii gestis, et qualiter venit ad imperii fasces. <<<     >>> XXV. Qualiter Theodosius Maximum tyrannum Gratiani interfectorem interemit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXIV. De Iustina imperatrice Ariana, quae dum Ambrosium in exsilium trahere iubebat, ipsa exsilium passa est.

1 Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis agebatur, gerente curam Theodosio de unitate fidei et statu Ecclesiae, talia circa Hesperiam provenerunt. Maximus de Britannorum partibus contra Romanorum surrexit imperium, et laboranti Gratiano contra Alamannos intulit bellum. In Italia vero puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul atque praefectus habebat.
2 Iustina vero Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praevaluit orthodoxos. Eo mortuo et filio valde iuvenculo, Mediolanum veniens, Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut eum destinari iuberet in exsilium; dumque de Ecclesia iuberetur exire, Ambrosius ait: Ego sponte hoc agam, ne lupis ovium septa contradere videar, aut blasphemantibus Deum.
3 Hic, si placet, occide; hoc loco prona mortem suscipio voluntate. Cumque populus singulariter diligens Ambrosium resultaret, et trahentibus eum ad exsilium valde resisteret, potius indignata Iustina vocavit tunc Benivolum quaestorem, iubens ut velociter proponeret legem quae fidem prolatam in Arimino confirmaret. Cumque hoc ille agere declinaret, erat enim orthodoxus, maioribus cingulis eum invitavit.
4 Benivolus autem discingens se, balteum ante pedes Augustae proiecit dicens: neque illum honorem, neque maiorem velle se pro impietatis habere mercede. Cumque ille hoc facere omnimodis refutasset, inventi sunt alii, qui nequitiae iussionibus ministrarent. Inter haec nuntiatur quia Gratianus dolo tyranni Maximi fuisset occisus. Andragatius enim dux Maximi in lectica portatus, ut occideret Gratianum, huiusmodi opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti.
5 Gratianus autem credens coniugem revera venire, quam nuper acceperat, non praecavit eius insidias, et veluti caecus in foveam in manus hostis incurrit. Dum ergo Gratianus venisset quasi ad uxoris vehiculum, ex improviso exsiliens, Andragatius Gratianum callidus interemit. Mortuus est ergo anno imperii decimo quinto, vitae vigesimo quarto.
6 Hoc itaque facto, ad praesens contra Ambrosium ira Iustinae quievit. Cumque audisset Maximus quae contra Ambrosium rursus magniloquum praedicatorem veritatis agerentur, scripsit Valentiniano, ut bellum quod agebatur contra Ecclesias solveretur, monens ut paternam non amitteret pietatem; adiecitque etiam minas belli, et nisi quiesceret, verba operibus adimpleret.
7 Quamobrem sumens exercitum venit Mediolanum, ubi tunc ille degebat. Porro Valentinianus agnoscens eius invasionem fugit in Illyricum, experimento cognoscens quae mala matris consilio sustineret. Iustina vero iusto Dei iudicio in vita exsilium passa est, quod iniuste Dei viro Ambrosio inferre nitebatur. Porro Theodosius audiens quae a Iustina fuerant gesta, et a tyranno scripta, fugienti Valentiniano rescripsit, non esse mirandum, si imperatori quidem terror, tyranno vero potestas accresceret, dum imperator pietati rebellis exstitisset, tyrannus autem ei auxilia commodaret; et propterea ille quidem fugeret nudus, ille vero armaretur adversus nudum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.464 uldBPL24.210

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik