monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 23
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XXII. De Gratiano, qui de exsiliis revocavit episcopos et Theodosium constituit imperatorem Orientis. <<<     >>> XXIV. De Iustina imperatrice Ariana, quae dum Ambrosium in exsilium trahere iubebat, ipsa exsilium passa est.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXIII. De Theodosii gestis, et qualiter venit ad imperii fasces.

1 Itaque Theodosius afflictam rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia: omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens, maximas illas Scythicas gentes, formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno (sicut Pompeius Corneliusque testati sunt) evitatas, nunc autem exstincto Romano exercitu Romanis equis armisque instructissimas, hoc est, Alanos, Hunos et Gothos, incunctanter aggressus, magnis multisque praeliis vicit, urbem Constantinopolim victor intravit, et ne parvam ipsam Romani exercitus manum assidue bellando deterreret, foedus cum Hatthanarico Gothorum rege percussit.
2 Hatthanaricus autem continuo ut Constantinopolim venit, diem obiit. Universae Gothorum gentes, rege defuncto, aspicientes virtutem benignitatemque Theodosii, Romano sese imperio dediderunt. In iisdem etiam temporibus Persae qui, Iuliano interfecto aliisque imperatoribus saepe victis, nunc etiam Valente in fugam acto, recentissimae victoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultra Constantinopolim ad Theodosium misere legatos, pacemque supplices po poscerent, ictumque tunc foedus est quo universus Oriens tranquillissime fruebatur.
3 Igitur qualiter Theodosius ad fasces imperii pervenerit, paucis expediam dictis. Porro Gratianus Thraciam Barbaros vastare cognoscens, Italia relicta, Phoeniciam venit. Ea tempestate Theodosius tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur, et ob hanc causam invidia iudicum fatigatus in Hispania morabatur, ubi ortus fuerat et nutritus. Cumque imperator quid faceret haesitaret, quippe cum Barbari elati victoria inexpugnabiles esse viderentur, ducatu Theodosii pugnam credidit terminari. Repente siquidem eum ab Hispaniis evocans, et magistrum militum esse denuntians, cum expeditione ad Barbaros destinavit.
4 At ille fide munitus, confidenter ad Thracias est profectus. Quo dum venisset, vidissetque Barbaros, exercitum ordinavit ad pugnam. Congressione vero facta, impetum Barbari non ferentes, suas acies reliquerunt. Et illi quidem fugiebant, hi vero fortiter sequebantur, immensa caedes tunc facta est Barbarorum. Plurimis igitur interemptis, paucisque latenter transeuntibus Histrum, mox dux optimus exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius extitisset: quod tamen nec ipsi imperatori, dum miraretur, factum credibile videbatur. Invidi siquidem etiam fugisse eum dicebant. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent hostium multitudinem peremptorum.
5 His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique renuntiarent. Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes chlamyde eum vestiret imperiali, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam retulit amicorum. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmatum, nihil dubium continere.
6 Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt. Quamobrem laetatus princeps, Theodosium fecit imperatorem. Interea cum episcopi centum et quinquaginta fuissent Constantinopolim congregati, praecepit imperator ut nullus proderet quis maximus esset ille Meletius, volebat enim ex memoria sui somnii virum illum sibimet indicari.
7 Cum ergo omnis illa multitudo pontificum regiam introisset in domum, relictis omnibus, ad magnum cucurrit Meletium, et veluti quidam filius patris amator post multum tempus paterna visione potitur, amplectebatur eum, et simul osculabatur eum, oculos, labia, pectus, caput, dexteram, quae eum in somnio coronaverat, insinuavitque illi, quam viderat visionem.
8 Cumque etiam caeteros congrue salutasset, rogavit tanquam patres, ut de rebus praesentibus cogitarent. Cumque Theodosius Barbaros bello superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit, ubi dum in aegritudinem incurrisset, ab Acoleo eius civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus Christianum dogma et fidem Nicaeni concili sequeretur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.461 uldBPL24.209

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XXII. De Gratiano, qui de exsiliis revocavit episcopos et Theodosium constituit imperatorem Orientis. <<<     >>> XXIV. De Iustina imperatrice Ariana, quae dum Ambrosium in exsilium trahere iubebat, ipsa exsilium passa est.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik