monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10 > 22 > 1 > 2 > 11 > 3 > 16 > 26 > 19 > 17 > 21 > 14 > 10 > 13 > 22
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XXI. De Didymo et aliis doctoribus illius temporis. <<<     >>> XXIII. De Theodosii gestis, et qualiter venit ad imperii fasces.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XXII. De Gratiano, qui de exsiliis revocavit episcopos et Theodosium constituit imperatorem Orientis.

1 Gratianus, quadragesimus ab Augusto, post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamvis iamdudum antea cum patruo Valente, et cum Valentiniano fratre regnaret. Igitur defuncto Valente, denuo Barbari usque ad muros Constantinopoleos venientes, eius suburbana vastabant: quapropter cives quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant.
2 Uxor enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem, militibus ministrabat. Quibus Saraceni praebuere solatia, quae eorum regina, nomine Mavia, Romanorum foederata, direxerat. Porro Gratianus, Valentiniani filius, cum dudum patre defuncto Europae sceptra tenuisset, defuncto etiam Valente sine sobole, Asiae quoque Libyaeque regna suscepit; moxque pictatem quam mente susceperat operibus demonstrabat, initiaque sui regni rerum omnium Domino dedicavit. Scripsit itaque legem, praecipiens ut expulsi pastores ad sua ovilia remearent, sacraeque basilicae eis redderentur, qui communionem Damasi sequebantur. Is enim Damasus Romanae urbis episcopus, laude dignus, vir mirabilis pro apostolicis dogmatibus, cuncta festinus post Liberium gubernacula suscepit Ecclesiae.
3 Direxit igitur imperator cum huiusmodi lege etiam Saporem quemdam, tunc nominatissimum militiae principem, et Arianae quidem blasphemiae praedicatores, veluti quasdam pestes, divinis septis iussit expelli, optimis vero pastoribus et sacris ovilibus universa restitui. Hoc ergo in universis provinciis decrevit observari.
4 Gratianus itaque cum iuniore Valentiniano regno potitus, ab exsilio revocatis omnibus, lege sancivit, ut unaquaeque religio licenter sacra celebraret, solos vero ab Ecclesiis prohibuit Eunominianos, Fotinianos et Manichaeos. Qui cum afflictum ac pene collapsum reipublicae statum videret, eadem provisione qua quondam asciverat Nerva Hispanum virum Traianum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium atque Hispanum, virum restituendae reipublicae necessarium, quem apud Firmium purpura induit, Orientisque Thraciae simul praefecit imperio.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.460 uldBPL24.209

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik