| 1 | Interea in Aphricae partibus Firmus se excitatis Maurorum gentibus regem constituens, Aphricam Mauritaniamque vastavit, Caesaream urbem nobilissimam, Mauritaniam dolo captam, deinde caedibus incendiisque completam, Barbaris in praedam dedit. Igitur comes Theodosius Theodosii, qui post imperio praefuit pater, qui illuc fuerat a Valentiniano missus, effusas Maurorum gentes multis praeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem. Post cum experientissima providentia totam cum Mauritania Aphricam meliorem pristinis reddidisset, tunc Valente imperatore quando et alii plures nobiles occisi, instimulante et obrepente invidia, iussus interfici apud Carthaginem, baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit, ac postquam sacramentum Christi, quod quaesierat, assecutus est, tunc gloriosam saeculi vitam, etiam de vitae aeternitate securus, relinquens percussori iugulum ultro praebuit. |