monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XVI. De male gestis Augusti Valentis contra catholicos, et de persecutione eius. <<<     >>> XVIII. De sanctis viris qui tunc floruerunt per Aegyptum et in caeteris locis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XVII. Qualiter Edisseni per mulierem filium trahentem ad martyrium furorem declinaverint Valentis.

1 Dicendum quoque est quod in Edissa Mesopotamiae gestum esse noscitur. In hac urbe est apostoli Thomae basilica clara nimis pariter et ornata, in qua propter loci reverentiam collectae saepius celebrantur: quam volens imperator inspicere, et agnoscens omnes sibi odiosos ibidem convenire, fertur manu percussisse praefectum, quod exinde orthodoxos non expulerit universos.
2 Cumque praefectus iniuriam passus invitus indignationi principis ministrare contenderet, non enim volebat tantis hominibus caedes inferre, latenter mandavit ut nullus in illa basilica remaneret. Sed nemo respexit, neque consilium neque terrorem eius, omnes enim altera die ad locum orationis pariter confluxerunt.
3 Cumque praefectus cum multa militum manu ad basilicam festinaret, ut imperatoris perficeret iussionem, quaedam muliercula cum paupertate degens, filium suum manu tractum cursu ad illam basilicam properans, praefecti interrupit officium. Indignatus vero praefectus mulierem sibi iussit adduci, dixitque ad eam: O infelix mulier! quo sic indecenter curris?
4 At illa: Ubi et alii, inquit, ire festinant. Tunc ille: Non audisti quia praefectus illic occisurus est universos quoscunque comperit? Et mulier: Audivi, inquit, ideoque festino ut illic inveniar inter eos. Et quo hunc parvulum trahis infantem? Tunc mulier ait: Ut et iste martyrium suscipere mereatur. Hanc cum audisset vir ille concurrentium voluntatem, mox recurrens ad principem, suggessit ei, eo quod essent omnes mortem pro sua fide suscipere parati, irrationabile dicens brevi tempore tantos occidere.
5 Quo dicto ab ira revocavit imperatorem. Hoc ergo modo Edisseni furorem imperatoris effugiunt. Per idem tempus Ecclesia velut persecutionis igni conflagrante purior auri metallo refulgebat. Non enim in verbis uniuscuiusque fides, sed in exsiliis et carceribus probatur, quia non honori erat catholicum esse, sed poenae.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.455 uldBPL24.207

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik