Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XVI. De male gestis Augusti Valentis contra catholicos, et de persecutione eius.
| 1 | Igitur tempore quo Valens a fratre Valentiniano ad consortium imperii est ascitus, apostolicis dogmatibus ordinabatur. Cum vero Gothi transissent Histrum, et Thraciam peragrarent, collecta militia, pugnare cogitabat adversus eos. Cui placuit ut non nudus sacra gratia dimicaret, sed sancti baptismatis munitus armis, et hoc quidem bene placuit, et valde sapienter. |
| 2 | Quod vero postea gessit magnam animi mollitiem et proditionem significat veritatis, ea namque infelix passus est quae progenitor Adam. Coniugis enim est seductus alloquio, et muliebribus verbis illaqueatus. Illa namque primitus Arianae fallaciae captionibus irretita, etiam istum secum corruere in blasphemiae foveam persuasit. Cuius seductionis auctor fuit Eudoxius. |
| 3 | Is enim adhuc Constantinopolitanae gubernacula tenebat Ecclesiae, non regens, sed suam potius mergens navem. Tunc ergo in ipso baptismatis tempore iureiurando miserrimum obligavit, ut et in impietate dogmatis permaneret, et undique contraria sapientes expelleret. Sic igitur ille doctrinam apostolicam derelinquens, contrarias partes sumpsit. |
| 4 | Quod vivente fratre timore coactus celaverat, post paululum, quae iuraverat, adimplevit. Ergo Valens imperium quatuor annos Valentiniano mortuo tenuit. Qui cum impie ageret, illico velut effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est, Christiani, qui ad unum fidei opus dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. |
| 5 | Vastas illas tunc Aegypti solitudines arenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentium abundantiam conversatio humana non nosset, magna abundantium monachorum multitudo compleverat. Huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac venerabiles milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent, interfecta ibi agmina multa sanctorum. |
| 6 | Quae autem per diversas ubique provincias his similibus iussis diu adversus Ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis in ecclesiasticis historiis declaratur. Nam et episcopos egit in exsilium, et presbyteros, ac diaconos, et monachos, usque ad tormenta deduxit, et ignibus tradidit, multaque nefanda et crudelia in Ecclesiam Dei molitus est, ex diversis scilicet in orbe Romano sub impio principe, ex aliis suffocationibus, innumerabilibus tormentis, quibus vinea Domini vastaretur, adinventis. |
| 7 | Quae historiographi, quorum intentio fuit ut litteris haec ad futuram posteritatem porrigerent, comprehendere ad liquidum prae multitudine diversarum mortium nequiverunt, nos ex multis unum in hoc compendioso opusculo inserere curavimus. |