Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XV. De Ambrosio, et caeteris doctoribus qui sub principibus praedictis claruerunt.
| 1 | Interea siquidem, defuncto apud Mediolanum Auxentio haereticorum episcopo, utriusque partis populi diversis studiis ferebantur, dissensio gravis et periculosa seditio urbi propriae maturum parabat exitium, si pars utraque cum diversum vellet, nequaquam quod proposuerat obtineret. Ambrosius tunc consulares eiusdem provinciae fasces gerebat. Is cum perniciem civitatis videret impendere, pro loco atque officio suo, confestim ecclesiam seditionem populi mitigaturus ingreditur. |
| 2 | Cumque inibi multa secundum leges et publicam disciplinam pro quiete et tranquillitate perorasset, pugnantis inter se et dissidentis subito clamor et vox una consurgit, Ambrosium episcopum postulantium. Baptizari hunc protinus clamatur, erat enim catechumenus, et sibi episcopum dari, nec aliter unum populum fore atque unam fidem, nisi Ambrosius sibi daretur sacerdos. Hoc imperator Valentinianus agnoscens, repente iussit et baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. |
| 3 | Noverat enim eius certiore omni pondere voluntatem, et totius regulae secreta subtiliora, arbitratus etiam divinum in eo esse decretum, dum in eius electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque suscepit episcopatus. Quo facto hunc hymnum optimus imperator Salvatori et domino obtulisse fertur, his quippe quae gerebantur intererat: Gratias, inquit, ago tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas, et meam electionem ostendisti iustitiae convenire. Ista de Ambrosio in hoc loco sufficiant. Qua tempestate de Gallograecia Photinus Marcelli discipulus, ordinatus Syrmis episcopus, Ebionis haeresim instaurare conatus est, et postea a Valentiniano principe pulsus Ecclesia est. |
| 4 | Plurima scripsit volumina, in quibus vel praecipuus contra gentes, et ad Valentinianum liber unus. Optatus Afer, episcopus Milevitanus, ex parte catholica scripsit sub Valentiniano et Valente principibus, adversum Donatianae partis calumnias libros septem, in quibus asserit crimen Donatianorum in nos falso retorqueri. Acylius Severus Hispanus de genere illius Severi ad quem Lactantii duo epistolarum libri scribuntur, composuit volumen quasi hodoeporicum, totius vitae suae statum continens, tam prosa quam versibus, quod vocavit Cintacipoiam sive petram, et sub Valentiniano principe obiit. |